-337acquirere potent aliquis religiosorum sive de pecunia sive de esculentis aliisque rebus utensilibus, illud ad commune reponat, non vero in cubiculo pro suo libitu conservet, nec quidem in particulari quidquam sibi appropriet tamquam suum et non communitatis foret. Proinde pro sua persona nullus quaestuet, sed pro bono communi, et quidquid acquiretur de omni certior fiat Superior ac usus eius cum prudenti consensu. Inde quoque dabitur modus Succurrendi in ordine ad providenda Clericis et Conversis necessaria respectu religiosi amictus, si Constitutionum nostrarum Cap. 2dumn. 9 exacte observaverint uti et observare debent. 32do. Quando quidem Regula nostra Cap. 10mo disponit habitus religiosorum debere esse viles et grossos, Statutaque Cap. 3ho n. 6 ordinent, quatenus omnia indumenta nostrae Religionis conficiantur ex panno simplici, et omnino vestitus Fratrum et Supellex cellarum iuxta Constitutionem Clementis VIII uniformis existat, et quorumcunque Superiorum, Idcirco prohibetur diversitas notabilis in panno et tegumentis lectuum ne in pretio excedant, aut exquisitus pannus palliis adhibeatur, aut bombica seu ex serico tibia sia pedum aut operimenta lectisterniorum, nec denique mundanee politiaei calceamenta apparent in professoribus paupertatis excessae, qua oblectabatur inops Regina Coeli et Mater Christi. 33tlG. Statutum est unanimi Venerabilis Assessorii decisione, ut Admodum Reverendus Pater Praepositus Generalis ac Visitator, dum observaverit quod post illius Canonicam Visitationem annue fieri solitam non sit observatio Legum et punctorum ante et nunc sancitorum, et executio debita earum, possit et valeat pro 2 da et 3tia vice intra eundem annum Canonicam Visitationem legitime instituere, inoboedientes punire, atque omnia iuxta exigentiam Legum et auctoritatem suam exequi. Recommendatur quoque sedulo Admodum R. P. Praeposito Generali, ut satagat invigilare respectu promovendi processus Venerabilis Patris Institutoris nostri cum procuratoribus ad id munus destinatis, ut ultronee prosequatur et in effectum deducatur optatissimum. L. S. Fr Hyacinthus Wasilewski Praepositus Generalis Fr Alexander Mraas S. T. L. et Secretarius Ordinis. Litterae Pastorales [Prot.Ras.137] Fr Hyacinthus Wasilewski Ordinis PP. Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae iterato Praepositus Generalis ac Visitator in Domino Servus. Admodum Reverendis, Admodum Venerandis, Rev., Multum Venerandis,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==