Decreta Ordinationes

festo non impeditis aut pridie si in praedictam diem festum inciderit, ne per connive- ntiam dissimulationem et neglectum correctionis officium exponant, et ordinem periculo relaxationis, ac se indignos reddant curae animarum sibi commissae. 5to. Tandem sicut Superiores tenentur omnes Fratres diligere absque partiali- tate et evitare invidiam, odium et rancorem aliaque dissidiis semina, sic quoque iuniores obligantur ex voto solemni oboedire Superioribus debitam reverentiam cum submissione animi eis exhibendo, ac proinde nunquam audeant illos ad iracundiam provocare, aut iurgia cum eis excitare, quod vetant Statuta Cap. 10mo et 7mo. Superiores quoque caveant, ne indiscrete imperent, quod prohibet Statutorum Cap. 2dum. [133] 6to. Superiores et alii Seniores Patres in arguendis et admonendis defectuosis iunioribus abstineant a compellationibus contumeliosis, a verbis probrosis, tabernariis, rusticalibus et ultimo postpositoriis, praecipue in praesentia saecularium evomendis. Loco vero competenti culpis, sale prudentiae rigorem condiendo, nunquam parcent defectus aut neglectum chori, meditationis, aut religiosarum consuetudinum ne vilipensio aut nimia familiaritas interveniat sensim derogatoria auctoritati Superiorum et Seniorum Patrum. 7mo. Fratres Clerici et Conversi nec non juniores Sacerdotes ad mensam cum respectu discursibus se parum immisceant, a responsione dura, linguam temperent, et cohibeant volubilitatem eius a passione et irreverentia. Quique sine scitu Superioris privatum peculium non habeant. 8VO. Confirmatur punctum Congregationis vigore moderni Capituli de comprimendo vitio ebrietatis latum 1765 anno die 22 Iulii adiecta nunc clariori specificatione poenae in personas huic vitio deditas. Et quidem si Superiores Locales inebriationis scandalosae se dediderint, tunc PP. Discreti tenebuntur post duos menses a suscepto regimine Superioris, cum scripto deferre A. R. P. Praeposito Generali, dando testimonium conscientiosum de illius ebrietate ipsum Superiorem certiorem faciendo de tali testimonio exhibito, et si perseveraverit in eodem vitio, post bimestre alterum par testimonium daturi, quod si non destiterit adhuc tertio bimestri testimonium dabunt denuo. Habitis autem tribus testimoniis talibus, A. R. P. Praepositus Generalis et Visitator Ordinis talem Superiorem ab officio suspendet per duos menses, iniungendo ei recollectiones octiduanas ad persolvendum et primus stante suspensione tenebitur comparere ad chorum. Poena autem suspensionis cum non sit censura, consistit in hoc potissimum, quod Superior suspensus ab officio negat [nequeat, Gbź/.] signum dare, culpas recipere vel quempiam culpare, non potest ex conventu foris egredi stante suspensione, nec dispositionem ferculorum seu refectionum, nec ullam oeconomicam habere administrationem, cum illi adimatur potestas clavium. In refectorio tamen, in choro, in processionibus et in

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==