Decreta Ordinationes

-330Quod dum cupio de integro transferri et deponi in aerarium Regis Regum, Capitulum pro electione Praepositi Generalis ac aliorum Officialium decerno, indico, et instituo celebrandum anno praesenti millesimo septingentesimo sexagesimo sexto die vigesima quarta Augusti in Conventu nostro Rasnensi. Ad quod canonice peragendum, ac legitime, utiliter, laudabiliter ac pacifice concludendum de jure necessarios in persona convoco, invito, expeto et expecto scilicet Admodum Reverendos Patres Congregationis Polono et Magni Ducatus Lituaniae Marianae, demum Admodum Venerandos Patres Assistentes, ac insuper Reverendos Patres actuales conventuum Praesidentes pro die vigesima prima Augusti ante meridiem. Praeter quos nemini ex religiosis ad actum capitularem [131] et supra dictum conventum sub illud tempus conceditur accessus, nisi alicui specialis suffragabitur facultas. In absentia autem Patrum Praesidentium Patres Vicepraesidentes pro Superioribus Locorum veris instituo et deputo, quibus omnimodam oboedientiam, reverentiam, ac gubernationem tam personarum subiectarum, quam oeconomicarum administrationem, quam reliquerunt Praesidentes exequendam demando, cum exacta regularis vitae et disciplinae manutenentia. Ut autem haec solemnitas capitularis valeat celebrari cum felici eventu Divinum auxilium speciale et dona Spiritus Sancti sunt nobis omnibus imploranda. Quo fine supplicationes seu suffragia in praxi solita absolvi, iniungo ut scilicet in quolibet conventu ab intimatione harum litterarum tafia usitato modo fiant; nempe absoluta hora Tertia Divini Officii et post Vesperas decantatas Hymnus de Spiritu S. cum versibus et orationibus practicatis devote persolvantur. In die vero Capituli de mane Missa votiva de Spiritu S. decantetur; alii vero Sacerdotes collectam de Spiritu S. Missis addant. Clerici et Laici Sacram Communionem sumant cum fervidis precibus; in quibus et aliis orationibus Sanctam Romanam Ecclesiam, Principes, Catholicos Reges, Proceres, et Regnum Nostrum, Ordinem denique Immaculatae Conceptionis ac meipsum memoriae coram Deo et piis ad Eum suspiriis recommendo. Valete Patres et Fratres Dilectissimi et Divinam exposcite Clementiam ac Gratias adjutrices. Datum in Conventu Nostro Korabioviensi die 29 Junii. Anno 1766. Fr Dionysius Sydry Reformatorum L. S. Commissarius Visitator Generalis mpp. Ordinationes Capitulares a. 1766 [Prot.Ras.132] Puncta seu Ordinationes Capitulares Legi Divinae, Regulae Sanctae Decretis Summorum Pontificum conformes, et religiosis Constitutionibus fundatae ad exactiorem observantiam commemoratae et

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==