Decreta Ordinationes

-328Etenim varia et multa, si velimus, intentioni vero Divinae contraria, talia desideria incassum vertentur, ac veluti inania evanescent, voluntati enim eius quis resistet. Qui [128] fatetur Isaia 46,10 Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Qui demum voluntatem suam facit, tam in virtutibus caeli, quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui eius. Dan 4. Desideret de principibus ortus, cupiat nobilis, affectet alterius status persona, ut emineat supra alios, ut excellat in honoribus, dirigat sceptra, insigniatur diademate, gubernet regna. Velit alius subiugare tyrannos, concupiscat ille, suo imperio hunc et alterum subicere mundum, disponat cor zelosum, ut convertat aberrantes ad fidem veram, appetat mancipium libertatem, subditus dominatum, infirmus sanitatem, caecus visum, pauper divitias, abjectus honoris sublimitatem, immeritus dignitatis praemium, miles de adversis aciebus victoriae triumphos; Si tamen non accedat talium ac similium a voluntate Divina approbatio, cuncta haec ad finem intentum non pertingent. Omnia enim quaecunque voluit Deus fecit, in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Psal. 134. Hac dilucida ac castissima eloquiorum Dei face praecipue in umbris religionis praelucente, ducti in tutiorem viam salutis assequendae, votis regularibus constrincti viri, praecipue dirigi ac procedere valent, Dum semel in professione emissa. Voluntati praelatorum proprias intentiones subjectas, ac comissa desideria sua resignant. Eo ipso in beneplacitum Dei, qui Spiritu Sancto disponit corda regum (Cor regis in manu Dei est), nempe Superiorum. Quod quamvis percupiant illud officium, hunc gradum, tale munus, illam dignitatem in ordine suo, aut loco tali, vel bene visa et adamata residentia. Si tamen cupiditati eorum non faveat voluntas Divina, inspirata praelatis, quibus reguntur, tenentur se illi submittere, ac in convulsionibus voluptatis propriae contrariis reddi pacati, et quieti in animo persistere. Perspexi ego quoque, matureque consideravi, accessisse voluntatem Divinam ad hoc ut Commissarius et Visitator Generalis ad Vestrum PP. et Fratres Ordinem destinatus existerem. Talis enim dispositionis supernae dissertum interpretem percepi Admodum Reverendum Patrem Praepositum [129] Generalem Colendissimum, totam Congregationem; ac insuper mandatum Reverendissimi Patris Commissarii totius Ordinis nostri die 22 Martii explanatum, ut singulos conventus, ac personas sacras visitarem caeteraque omnia ad morum reformationem, ac regularis observantiae, disciplinaeque restaurationem, conservationemque spectantia, juxta Regulae ac Constitutionum praescriptum providere curarem. Ac simul in omnibus ac singulis capitularibus electionibus praesidentiam, nec non votum consultivum electivum atque decisivum haberem. Proindeque tali dispositioni tum caelesti, tum humanae circa me factae, corde alacri pareo, ac absque cunctatione compareo in Ordine vestro, et Congregatione Polona Patres Praestantissimi accedendo ad peragendas Canonicas Visitationes in singulis conventibus quas praesentibus intimo et promulgo. Quae ne mutilatae, dimidiatae, et incompletae contingant, praecipio

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==