Decreta Ordinationes

-325Superioribus oboediendo, cultum Dei promovendo, solemnia vota servando, denique omnia quae vita regularis expostulat exequendo. [119] Ut autem nostrae mentis tenor omnibus et singulis innotescat, consciique sint plenariam mensam canonicam aut in consessu capitulari praesentes Litteras legendas petimus, cum adque ut post harum publicationem, neminem a conventu alienent, alienatum quantocius revocent, ut integrum corpus unius cujusque communitatis salutare in osculo pacis valeamus. Decernimus autem Congregationem annualem in Conventu nostro Goźlinensi pro die decima octava Iulii celebrandam, ad cuius legitimam celebrationem, prout de jure competit, humanissime invitamus Adm. Reverendos Adm. Venerandos Reverendosque Patres Congregationis, et Assistentes, qui praeveniendo diebus tribus ante praesentiam suam in praefato conventu donare dignabuntur, aliis omnibus sine expressa licentia nostra accessum interdicendo sub poenis nobis arbitrariis. Volumus autem, ut regestra perceptarum et expensarum uniuscuiusque conventus nostri bene numerata et a Discretis subscripta, una cum juramento applicatarum et persolutarum missarum atque computaram, nec non specificatione missarum, remanendae stypendiarum in quolibet conventu collectarum ad dictam Congregationem transmittantur. Adm. Reverendi Reverendi Patres Superiores Locales resignationes sui officii comunicabunt. Patres vero Lectores fidele testimonium studiosorum in scriptis dabunt tam ex scientiis quam ex pietate et moribus. Religiosos cuiusvis conventus et domesticam familiam quoad solaria et necessaria pacificandos Adm. Reverendis Reverendis Patribus Superioribus Localibus recommendamus necnon dictas litteras lectas protocolo conventus ingrossatas viciniori conventu communicare. Ut autem dictus actus optatum sortiatur eventum, auxilium a superis exorandum, ut nostra bona sint consilia, itaque pro more consueta suffragia in choro devote persolvenda praecipimus. Ipso demum die Congregationis quilibet Superior Localis aut eius locum tenens curabit cantare Missam de Spiritu Sancto votivam, in qua omnes Clerici ac Fratres contrite confessi devote communicabunt, exorando felicem intenti operis finem. Caeteri vero Sacerdotes in Missis privatis collectam de Spiritu Sancto assumpturi, quae omnia ut axequantur, paterne hortamur. Valete igitur Patres ac Fratres electi Mariae Filii Corpus illius Mysticum constituentes. Valete, inquam, in Domino Deum Omnipotentem et Intaminatam Virginem Matrem nostram ardentissime pro nobis exorate. Dedimus in Conventu nostro Rasnensi die 6 Junii Anno Domini 1765. L. S. Fr Hyacinthus Wasilewski Praepositus Generalis mpp. Fr Aleksander Mraas Lector Philosophiae et Secretarius Ordinis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==