-324Cuius celeberrimi mysterii arcana devota recolere memoria, celebranda quotannis theophorica solemnia jubet ipsemet Christus dicens: Hoc facite in meam commemorationem, jubet quoque fides et pietas. Etenim adorandum latreutico cultu Christi Corpus licet hypostatice unitum, et post triduum mortis reunitum gloriosissime sit caelo invectum, mansit tamen in Sacramento Eucharistiae intime praesens reconditum, divinissimi oris testimonio et oraculo comprobatum, Hoc est Corpus meum. Quare dignum quoque erat, ut Divinissima Christi Mater, Domina, Protectrix et Advocata nostra Clementissima sub cujus Immaculatae Conceptionis titulo fundati et approbati esse gloriamur, quam beatissimi in terris Corporis sui perennantis utpote Corpori Christi devinctissimum relinqueret vestigium et testimonium. Etenim Dilectissimi Filii Corpus hic in terris degens sub et in corde Materno gerebat, Virginis [virgineo, Goźl} lacte nutriebat, custodiebat postque tum in maximo cultu habebat. Sane hoc sibi promeruit, ut aliquod singulare nobis christicolis relinqueret aeque Corporis sui monumentum, opportunis haud uspiam factum fuisse arbitramur. Supremo favente Numine, Matre interveniente Virgine, ut illius aeviternum in caelis terrisque extaret memoriale, dum candidus ipseque liliatus Ordo noster Marianus Institutricem et Protectricem singularissimam nactus est intaminatam Virginem Mariam ad contestandam relicti Corporis Sacerrimae Christi Matris per ordinem [Ordinem nostrum,Goźl} mystice figurati perpetuam memoriam. Quis amato inficias ibit, nos Magnae Matris Corpus haud legitime nuncupari? Cuius Filii licet indigni testamur fore, illa nobis leges dictante, illa nos ad virtutum suarum sequelam animante, illa nobis exemplo praeeunte, illa inquam nos in omnibus protegente. Decet ergo et opportet, ut dum theophorica solemnia annua revolvente orbita devote peraguntur, jugis Cultus Corporis Christi exhibetur, Corpori Magnae Matris ex templo ab hoc exemplo debita veneratio praestetur. Nos ergo qui rectores Corporis Mystici Mariani Deo Optimo disponente praepositi sumus, et pro Capite huius Corporis agniti, explendo vices muneris et officii nostri omnes et singulos in Intaminatis Christi Matris visceribus Dilectissimos Patres ac Fratres in Mysticum Corpus Tantae Matris intime collectos. Praesertim Adm. Reverendos, Admodum Venerandos, Multum Venerandos, Venerandos Patres ac Fratres Mariani Corporis membra selectissima paterno amplexu complectimur, praemonitos esse volentes de nostra imminente Canonica Visitatione in ordine ad futuram annuam Congregationem in qua visitatione propositi nostri haec maxima est, hoc Corpus Mysticum Tanta Matris impense scrutari districte examinare, utrum non degenerat a suo prototypo seu corpore reali. Utrum ante omnia debitam reverentiam et cultum Augustissimo Christi Corpori in Sacramento Altaris, utrum pigrescat assurgere in laudes Dei, utrum Superioribus tanquam principalioribus membris bellum non indicat, num votis solemnibus subjugale ex integro maneat, utrum Crucem Christi bajulet, denique utrum in suis operibus adamusim juxta Regulam et Statuta Immaculatam Virginem imitetur, pacem internam custodiendo,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==