Decreta Ordinationes

-323Sexto, praecipitur, ut summo mane in vigilia nempe Pentecostes sacrum de Spiritu Sancto Solemniter decantetur cujus intentio applicanda jam erit omnino ad mentem Reverendissimi Patris Ministri Generalis, qua finita ante memoratae litaniae recitentur. Sicque dicta devotio Benedicente Domino concludatur. Hae autem omnes supra memoratae devotiones persolvendae sunt ad intentionem fuse in authentico Reverendissimi Patris Ministri Generalis prope finem expressam. Caeterum, ut haec pia suffragia praesignato tempore juxta praescriptionem, et nostram informationem in omnibus conventibus nostrae jurisdictioni concreditis inevitabiliter persolvantur omnes Admodum Reverendos, Admodum Venerandos, Reverendos Patres Praesidentes et Superiores Locales suorum conventuum, paterne obtestamur et omni meliori modo recommendamus, insuper majoris fidei et informationis gratia authenticas Encyclicas Reverendissimorum adjungimus, quas una cum nostris ad mensam canonicam vel in congressu capitulari omnium Patrum ac Fratrum perlegi, protocollo dein ingrossari atque ad viciniorem conventum sine mora via cursoria axpediri hortamur, festinae et praeviae ubique informationis gratia. Itaque omnes PP. ac FF. In Christi ac magnae Matris intaminatis visceribus Dilectissimi, nostri quoque in piis precibus Vestris mementote. Dedimus in Conventu nostro Skórcensi sub titulo [118] Conversionis Sancti Pauli die 25 Martii anno 1765to. L. S. Fr Hyacinthus Wasilewski Praepositus Generalis mpp. Ex mandato Admodum Reverendi Patris Praepositi Generalis Fr Aleksander Mraas Lector Philosophiae et Secretarius Ordinis Congregatio Generalis in Conventu Gorensi a. 1765 Litterae Innotescentiales [Prot.Ras.118] Fr Hyacinthus Wasilewski Ordinis PP. Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Praepositus ac Visitator Generalis et Servus. Admodum Reverendis, Admodum Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis, Venerandis, Religiosis Patribus ac Fratribus in Christi ac Magnae Matris Visceribus Dilectissimis. Salutem et Paternam Benedictionem. Mirabilium suorum relicturus memoriam et vividum vestigium adorandus Salvator noster profecto reliquit nobis Sacratissimum Corpus proprium non accidentarie, sed sub sacramentalibus speciebus panis et vini in Sacramento Altaris contentum in alimoniam spiritualem, in perpetuum praesentiae suae testimonium, in medelam, tutamen, et solamen omnium Christi fidelium.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==