-322Commissarii et Visitatoris Apostolici, nostrae quoque Pauperculae Congregationis Protectoris Singularissimi; quibus dignantur, omnes et singulos jurisdictioni suae addictos de futuro actu Congregationis Generalis, in ordine ad eligendum novum Commissarium Generalem anno currente in Conventu Montis Alvemiae in Italia die 28 Maii, id est in Vigilia Pentecostes celebrando, certiores facere, quasque Litteras Reverendissimus Pater Commissarius Generalis typo mandatas una cum Encyclicis propriis universas per Provincias divulgandas ducens, ad nos pariter dirigere est dignatus. Optando ut nos utpote intimo foedere juncti Divinam pariter exoremus Sapientiam, quae uberis suas gratias futuro actui conferre non gravetur, atque ut tanto felicius supremo aspirante flamine et dirigente Numine praenominatus actus persolvatur, quanto ardentiora hunc in finem fuerint persoluta undique pia suffragia. Quapropter Reverendissimus Pater Minister Generalis sequentia recommen- dat, ut magis illius edocebunt Encyclicae typo datae et studiose ad communicandum adjunctae. Postulatorum autem tenor et ordo est sequens: praeprimis ut a Solemnibus Resurgentis Domini Festis usque ad futuram electionis diem anni currentis qualibet die Jovis, id est feria quinta, festo solenni non impedita in singulis conventibus decantetur Missa de Spiritu Sancto votiva ac de eodem in Missis privatis praememoratis diebus a Sacerdotibus collecta assumatur. Normam itaque in hoc vicinarum Provinciarum sectantes hac methodo erunt dictae Missae feriis quintis persolvendae, ut Missa conventualis de Spiritu Sancto votiva omnino decantetur, applicatio vero ejusdem Missae servire potest ad intentionem conventus, caeterum hoc relinquimus arbitrio conventus Superioris, nihilominus in iisdem missis sumenda est notanter collecta de Congregatione, quae habetur in fine Missalis inter Orationes diversas, quod ipsam de privatis missis aeque intelligendum manet. Secundo, obligat Reverendissimus, ut in choro post Matutinum et Vesperas atque Missam conventualem per dictum tempus dicatur Hymnus Penz Creator Spiritus cum antiphonis et orationibus de Spiritu Sancto, de Immaculata Conceptione Beatissimae Virginis atque de Congregatione, ut supra innuimus. Tertio, ut a Festo Ascensionis Domini usque ad praedictum Pentecostes [117] festum exclusive, per ecclesias et claustra solemnes fiant processiones, in quibus Litaniae Sanctorum cum precibus et orationibus decantentur. Ast quoniam nostris in oris et vicinioribus provinciis haec consuetudo non est introducta, quinimo solum in ecclesia tempore bene viso omnes Patres ac Fratres Congregati coram majori ara flectentes Litanias de Omnibus Sanctis cum versibus et orationibus recitando persolvant, idcirco et apud nos hic mos servandus. Quarto, injungit Reverendissimus, ut in ipsa Vigilia Pentecosten religiosi omnes peccata sua devote confiteantur, quos Patres Commissarii auctoritate sibi per praesentes concessa ab omnibus casibus et censuris Superioribus reservatis absolvere valeant, quo in passu nostrum quoque consensum adjungimus. Quinto, requirit, ut dein Sacerdotes ipso die celebrent et alii sanctam Synaxim devote sumant quod nos pariter auctoritate qua fungimur persolvendum suademus.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==