-317absolvi, nisi a Patribus a nobis expressam licentiam habentibus. Postremo istud omnibus recommendatum esse volumus, ut memores votorum solemnium, charitatem et pietatem marianam habere studeant, nostrique in precibus memores optime in Domino valeant. Datum in Conventu Nostro Korabioviensis ad S. Michaelem Archangelum. die 17 Septembris anno 1763. Fr Hyacinthus Wasilewski Praepositus Generalis mpp. Fr Narcisus Richter Secretarius Generalis mpp. Congregatio Generalis in Conventu Gorensi a. 1764 [Prot.Ras.lll] Litterae Innotescentiales Fr Hyacinthus Wasilewski Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Patrum Marianorum Praepositus Generalis et Servus. Admodum Reverendis, Adm. Venerandis, Reverendis, Multum Ven. Religiosis Patribus ac Fratribus in Christo Dilectissimis Salutem et Paternam Benedictionem. Candidus ipseque liliatus Ordo noster Marianus, symbolum pacis praesagiens motivo nobis fuit tam potenti, ut in hac adversa temporum congerie pacem a Supremo Numinis flamine ardentissimae postularemus. Ast intentui nostro ad beatam pacis visionem instituendam nullum tempus arridere videbatur, atque illud: Quo triumphantem de hoste capitali palmam caelo invecturus Salvator, ante occupando maerorem Marianarum mentium plena spei optimae, plena solatii verba est effatus: Ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis, ille vos docebit omnia, et sane non alia, nisi quae ad pacem incolumitatemque Ordinis nostri sunt per quam utilia et necessaria. Nolite terreri PP. ac FF. in Christi ac Magnae Matris Intaminatis Visceribus Dilectissimi, si quaedam adversa mundum inter et Ordinem nostrum oriri animadvertatis Divinissimum Pacis Spiritum invocate, qui obesse nunquam, prodesse Ordini Nostro intendit semper, profecto bellum indiceret Spiritui Sancto, qui illum pacis Auctorem negaret; enimvero basium ipse est, quo Pater Filium et Filius Patrem inde ab aeterno exosculatur; ador quo mutuos in amores effervescunt, oculus est, quo se contemplantur, unio est qua se nectunt, lingua est, qua se amaene alloquuntur, denique quidquid est Divinissimus ille Paraclitus, ardet, urit, spirat, unit, nectit, amat; verbo aeviternae pacis Auctorem agit potentissimum. Quare duce, hoc sanctissimo antesignano, cognita via pacis alacri animo accingimur partibus muneris nostri exequendis, neminemque latere volentes praesentibus Innotescentialibus Litteris omnes et singulos Admodum Reverendos, Admodum Venerandos, Reverendos, Multum Venerandos Religiosos Patres ac
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==