-316L. S. Fr Hyacinthus Wasilewski Praepositus Generalis Fr Narcisus Richter Secretarius [Prot.Ras.110] anno statuta sunt puncta, idcirco serio recommendantur, ut omnia exactissime observentur, et in effectum a Superioribus deducantur. Litterae Pastorales Fr Hyacinthus Wasilewski Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Praepositus Generalis ac Servus. Admodum Reverendis Admodum Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis Religiosis Patribus et Fratribus in Christi visceribus Dilectissimis Salutem et Paternam Benedictionem. Siquidem Omnipotens, cui proprium est de stercore erigere pauperem et collocare cum principibus, me indignum per unanimem consensum totius Venerabilis Assessorii Capitularis, pro suscipiendo pastorali onere citra vocem clamantis in deserto ad parandam salutis vestrae viam, e deserto evocavit, et ad rectas faciendas semitas ejus, munus Praepositurae huius Nostrae Sacrae Congregationis instinctu Spiritus Sancti portare mandavit, atque ad obtemperandum in hoc voluntati suae Divinae vestra quoque corda inclinavit. Igitur satisfaciendo huic muneri meo paratum me ad obsequia vestra his Innotescentialibus denuncio, et ut ad adventum Iesu Christi Judicis nostri paterne vos obtestor, omnemque religiosam observantiam, Superiorum reverentiam, charitatem fraternam, executionem praeteritorum, et moderni Capituli Ordinationum intime recommendo. Quapropter hisce Pastoralibus Litteris proximum nostrum adventum nuntiantibus Admodum Reverendos, Admodum Venerandos Reverendos Multum Venerandos Patres ac Fratres cordiali et paterno affectu salutamus obsecrando, ut pro munere officii sui regularis observantiae vigilantissimos se exhibeant zelatores, strictissimam de conniventia vel negligentia Deo rationem reddituri. Ast ne a consuetudine laudabili, et pridem usu recepta vel ungue discedamus, pro meliori regularis manutenentia urgentibus de causis de tribunali poenitentiae nobis stricte reservamus. Primo, furtum rerum notabilium. Secundo, peccatum contra sextum praeceptum opere completum. Tertio, falsificationem litterarum atque sigilli. Quarto, litterarum sive etiam schedularum ab extraneis occultam susceptionem, earumque reserationem, aut ad eosdem expeditionem sine scitu ac expressa licentia Superioris, nec non sine sigilli proprii conventus appressione. Quinto, donationem, venditionem sive de propriis, sive de communitatis rebus, sub quocunque colore extraneis etiamsi consanguineis, aut ab iisdem cuiusque rei receptionem non manifestatam Superiori; in quibus casibus constituti sciant se ipso facto esse suspensos ab omni officio et exercitio ordinum, si quos habent, nec posse valide
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==