Decreta Ordinationes

-318Fratres in Christo Dilextissimos certiores reddimus de proxime futuro adventu nostro in ordine ad Canonicam Visitationem, quam ut communi gaudio persolvere valeamus Illum qui illuminat omnem hominem, in cuius lumine videbimus lumen, pro modulo virium nostrarum adorantes sequemur. Proinde basium quod unicuique amantissimum confratrum corde et animo impertiri cupimus, intimi amoris futura sit tessera. Ardor canonice invisendi sit charitatis nota, oculus gratiae sedes, unio concupita, constantis pacis signum, et quod magis desiderat mens nostra, ut omnibus praesentibus futuri compraesentes adinveniamus respective omnium esse cor unum et animam unam. Visitatio autem nostra principium sumet ab Augustissimo Eucharistiae Sacramento; num huic debitus cultus et debita reverentia exhibeatur. De chori vigilantia, de votorum solemnium observantia, de Statutorum et Regulae adimplendae diligentia, de charitate mutua sedulo inquiremus, deviantes puniremus. Caeterum, quod pure claustralia attinent charitative praemonemus, ut nemo labe odii aut invidiae vel rancoris succensus, sed amore Dei, amore proximi et Ordinis de via sibi visa nobis denuntiet, quam fidelissime, verbo, omnia quae religionis instituto minus congruunt, et de facto reperiuntur nobis palam fieri demandamus, sub stricta ratione in Judicio Dei reddenda. [112] Reverendos Patres Praesidentes non tam de more quam amore charitative praemonemus, ut omnium sibi concreditorum sint parati dare calculum, omnia debita expungendo, maxime quae subiecta concernunt. Tum regestra fideliter munerata a Patribus Discretis subscripta, juramentum de persolutis missis nec non resignationem proprii officii scripto adjunctam ad locum imminentis Congregationis transmittere satagant. Conventum autem ad celebrandam Congregationem designamus Caenaculum Domini Neo Hyerosolimis cuius exordium futurum die vigesima secunda Julii. Ut autem dicta Congregatio ad normam legum et cum optatu profectu peragi valeat, idcirco omni qua decet humanitate invitamus ad eandem Adm. Reverendos Patres Congregationis, nec non Adm. Venerandos Patres Assistentes, qui duobus diebus ad dictum conventum designatam diem ante occupare praesentia sua dignabuntur; caeteris vero omnibus ad dictum conventum accessum interdicimus et sub poenis nobis bene visis rigide vetamus. Ut autem ille actus optatum nanciscatur terminum, ideo consueta suffragia post Tertiam et Vesperas in choro persolvendis paterne recommendamus. Ipso vero Congregationis die quilibet Superior Localis sive per se sive per alium curabit Missam cantari votivam de Spiritu Sancto. In Privatis vero Missis collectam de eodem Spiritu Sancto pro feliciori et salubriori intenti operis eventu assumere non negligant. Fratres vero Clerici et Laici sub Missa Votiva Sacra Communione reficientur ad eandem intentionem. Caeterum, ut harum Litterarum tenor neminem lateat curabunt RR. PP. Superiores in loco capitulari praesente tota communitate clare et distincte legi, qui

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==