-305cujus visitationis principium dum acceleramus: Secundum adhuc (utinam a nobis secunde peragendum) supremi Capitis Seraphici Cismontani Ordinis Marianae Congregationis velle, Vobis Admodum Reverendi Reverendi Multum Venerandi Patres et Fratres Dilectissimi notificare et significare necesse est, quod a nobis restat exequendum tanquam principalem muneris nostri functionem: nimirum, ut in hac Sacratissima ac Inclita Congregatione Mariana praepositale celebremus Capitulum, In quo (verbis loquor Divi Ambrosii emeriti officiis), lassati laboribus, relicto officio quod gerebant exercitatae laboribus vitae, requiem consequantur et alii praemiis coronetur. Igitur de expressa licentia Reverendissimi Patris Paschalis a Varisio totius Seraphici Ordinis et Marianae Immaculatae Conceptionis Congregationis Commissarii Generalis Superioris Nostri Honorandissimi praepositale Capitulum a nobis celebrandum in Conventu nostro Eremi Korabioviensis pro die 11 mensis Septembris anno hoc 1763 praesentibus significamus et intimamus. Ad quod proinde omnes et singulos consultores et coelectores, quibus sive jus suffragandi convenit, sive antiqua consuetudo Capitulo adesse jubet, affectuosissime et presertim Adm. Reverendum Patrem Vladislaum Kanobrocki Ordinis Immaculatae Conceptionis huius Sacratissimae Congregationis Praepositum Generalem, Adm. Reverendum Patrem Cyprianum Fiałkowski Expraepositum et Patrem Congregationis, Adm. Venerandum Patrem Isidorum Taudt Assistentem Primarium, Adm. Venerandum Patrem Valerianum Dąbrowski Assistentem Secundarium, nec non Reverendum Patrem Ioannem Cantium Secretarium Congregationis ad conventum nostrum supra nominatum Eremi Korabioviensis capitularem pro die octava mensis Septembris invitamus, horisque matutinis salutare volumus. Caeteros vero Locales Superiores Reverendos Reverendos Patres Praesidentes, quibus jus per leges suffragandi competit, die nona horis matutinis in praefato conventu capitulari praestolabimur, et expectabimus. Aliis autem quibuscunque huius Sacratae Congregationis religiosis, quibus jus suffragandi non convenit, aditum ad dictum conventum capitularem, sub tempus celebrationis Capituli, sine nostra expressa licentia in scriptis, paenitus sub poenis apostasiae prohibemus et interdicimus. Hinc omnes et singulos Adm. Reverendos, Adm. Venerandos Patres Vocales praemonitos esse volumus, quod si quis eorum quacunque ex causa pro praefixo sibi respective termino, in loco capitulari non comparuerit, eo non expectante sine ullo praejudicio electionum, ad actus capitulares accedemus, eosque inchoabimus et continuabimus. Monemus item et in Domino exhortamur Dignissimos Patres Vocales, ut cum omni gravitate, modestia ac religiosa exemplaritate ad locum Capituli se conferant. Porro ne per recessum a conventibus suis Revendorum Patrum Praesidentium, communitates sine rectore, membra sine capite remaneant [106] proinde praesentibus Litteris nostris Multum Venerandis Patribus Vicepraesidentium in conventibus gerentibus, curam illorum demandamus, eosque suorum respective conventuum pro Superioribus sub hoc tempus capitulare instituimus et declaramus,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==