Decreta Ordinationes

-306- (nisi forte ob justas aliquas rationes aliter alicubi a nobis fuerit ordinatum). Quos in Domino adhortamur, ut in merito Sanctae Oboedientiae injunctum sibi munus et onus libenter acceptantes, in pace et charitate non ficta, commissas sibi communitates regant, eisque in nulla vera necessitate, provisione charitativa desint. Dilapidationes tamen bonorum pro non necessariis superfluitatibus, expensasque superfluas, sicut innovationes et immutationes propria sua auctoritate faciendas noverint sibi penitus interdictas. Insistendo insuper ordinationibus Legum, et praesertim Decretorum Felicissimae memoriae hmocentii HI, nuper de celebratione Missarum editorum, obligamus omnes Superiores Locales, ut praeter alia schemata, quae ex consuetudine pro Capitulis religiosos adferi solent, ferant secum testimonia jurata propria manu cuiuscunque Sacerdotis, suorum respective conventuum subscripta, tam de numero missarum a praeterita Congregatione absolutarum, quam relictarum ad absolvendum, cum specifica expressione eleemosynae pecuniariae, remanentes pro stipendiis missas relictas concernentibus. Pariterque Reverendos ac Multum Venerandos Patres professores et Lectores studiorum, qui tenebuntur tempestive transmittere nobis vera, conscientiosa, non affectata testimonia, de capacitate et sufficientia suorum respective discipulorum. Quia vero omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre Luminum, hinc quia a bonis electionibus dependet bonum commune, manutenetia Sanctae Oboedientiae ac perfectionis religiosae, proinde rogandus est a nobis omnibus Deus Ter Optimus Maximus, ut in electionibus futuris immittat de Caelo Assistricem sediam suarum Sapientiam in intellectus omnium vocalium et electorum, ut cognoscere possemus, quem pro capite huius florentissimae Congregationis Marianae, quosque pro aliis dignitatibus, et officiis elegerit Dominus, Divinumque supplices exoremus Pneuma, ut in omnibus regat corda, et vota nostra; Quem in finem, ut in qualibet conventu duabus hebdomadis continuis ante diem Capitularem dicantur ter quotidie suffragia pro felici successu Capituli in Statutis ordinata, scilicet post Matutinum, post Tertiam et post Vesperas, addatur insuper semper quarta oratio pro concordia, quae incipit Deus Auctor pacis et Amator charitatis, da famulis tuis veram, cum tua voluntate concordiam etc; ipso vero die capituli summo mane post Primam canonicam, cantetur in quolibet conventu Missa Solemnis de Spiritu Sancto in qua omnes et singuli Fratres Clerici et Laid tenebuntur Sacrosanctam Eucharistiam sumere, praemissa sacramentali coram quocunque Confessario ad libitum eligendo, dummodo pro excipiendis confessionibus approbato, confessione; quibus omnibus et singulis Patribus Confessariis concedimus, pro hac sola duntaxat vice, facultatem absolvendi sacramentaliter ab omnibus casibus in hac Sacrata Mariana Congregatione reservatis. Volumus tandem, ut hae Encyclicae nostrae, in unoquoque conventu plenis communitatibus perlegantur, praelectae lingua vernacula a suis Superioribus quoad sensum explicentur, protocollo conventuum inscribantur, et ad viciniorem respective conventum via cursoria a foris annotata quantocitius fideliter remittantur.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==