Decreta Ordinationes

-304justa desideria compleamus, omnibus et singulis Paterno obtemperemus amore; Haec demum vota nostra sunt: ut nemini demus ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in laboribus, in langanimitate, in suavitate, in charitate non ficta. Ut autem his votis nostris satisfacere possimus: Duo sunt necessaria erga nos de vestra parte Admodum Reverendi, Reverendi, Multum Venerandi Venerandi Patres et Fratres Dilectissimi: Primum est: ut tanquam filii ad patrem plenam et affectuosam confidentiam ad nos habeatis, nosque tam in suis propriis modo justis non a mundo, came, et sanguine, sed a Spiritu procedentibus desideriis tam privatum quam commune bonum spectantibus candide alloquamini; quam de iis, quae ad strictissimam Constitutionum, Regularemque observantiam (quod minime speramus) desiderentur; candide et sincere in Canonicis Visitationibus nos informetis. Hinc omnes et singulos Patres et Fratres districte per viscera charitatis Fraternae commonemus, ac serio praecipimus, ut in Visitationibus nostris Canonicis ea tantum nobis deponant, quae aut Fraternam correctionem, aut strictissimam regularem concernunt observantiam, idque pro duntaxat proximi et religionis amore. Insuper serio vetamus et in virtute Sanctae Oboedientiae inhibemus, ne quis in visitationibus nostris defectus jam correctos et emendatos, coram nobis resuscitare, aut ex puro livore et odiosa in proximum malevolentia, animo in fama nocendi quemquam coram nobis accusare praesumat; alias tales malevolos obtrectatores certo praemonitos esse volumus, non solum a nobis minime audiendos, sed etiam cum pluribus poenis ad praescriptum statutorum fore a nobis puniendos. Alterum est: quod ad exequenda vota nostra supradicta a vobis enixe poscimus, ut nostram tenuitatem piis ad Deum orationibus adiuvetis, pro quo utor verbis Melliflui Bernardi, quibus pro discipulo suo ad Summum Pontificatum assumpto Eugenio III Romanum exorabat clerum: Si quae consolatio vobis, si quae virtus charitatis, si quae miseratio pietatis, si quae compassionis viscera, assistite et collaborate mihi in onere, ad quod assumptus sum. Ne vero a nostra visitatione quemquam abesse contingat, praecipimus in virtute Sanctae Oboedientiae, ac sub poenis apostasiae per Statuta Generalia latis, ipso facto incurrendis, mandamusque, ne ullus quocunque praetextu a conventu suo respective recedere audeat. Hinc quascunque facultates, sive oboedientiales litteras cuivis a quocunque (praeterquam a Superioribus [105] Generalibus vel a nobis) concessas et hactenus non executas, aut intra tempus nostrae jurisdictionis concedendas, auctoritate nostra suspendimus, et revocamus, nulliusque valoris esse vel fore declaramus, nisi a nobis renoventur et confirmentur. Mandamus insuper, ut in visitationibus nostris conventuum, ea omnia nobis exhibeantur, et praesententur, quae visitationibus ad praescriptum juris exhibenda et praesentanda sunt. Tandem antiquam huius florentissimae Congregationis Marianae visitationis explebimus debitum; hoc maximo et optatissimo de munere nostro gloriabimur fructu (ut firmiter speramus) quod Dominus ponet visitationem nostram pacem, ad

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==