Decreta Ordinationes

-302Quinto: reccommendatur serio Patribus Concionatoribus, ut sermones suos in ecclesiis dirigant ad aedificationem populi, non vero ad irritationem et offensionem vel maxime saecularium. Sexto: benedictiones propter uniformitatem hoc ordine serventur: dicendo mane: Omni benedictione caelesti benedicat etc. tempore vero vespertino: Noctem quietam et finem perfectum etc. Septimo: inhibetur omnibus serio, ne saeculares stimulent vel maxime illicitis modis, uti per frameam aut verbera aliorum ad recompensandam sibi iniuriam, ne defectus aliorum propagentur. Octavo: statuit Vanerabile Assessorium, ut ab omnibus Patribus et Fratribus recipiantur per Superiorem cujusvis conventus tam litterae metrices, quam litterae formatae quorumcunque ordinationum, Superiores vero loci easdem ad archivum remittere obligantur. Caeteroquin quia puncta toties sancita tam in Capitulis quam in Congregationibus nostris usque modo non sunt sortita suum effectum, quapropter in moderna Congregatione serio praecipitur Reverendis Patribus Superioribus Localibus, ut ea in executionem deducere curentur sub poena privationis officii. L. S. Fr Vladislaus Kanobrocki Praepositus Generalis PP. Marianorum Fr Joannes Cantius Secretarius Congregationis mpp. CAPITULUM GENERALE UNDEVICESIMUM in CONVENTU CORABIEVIENSI a. 1763 [Prot.Ras.103] Litterae Innotescentiales pro celebrando Capitulo in Conventu Korabioviensi die 11 Septembris anno 1763. Fr Dominicus Dombrowić Ordinis Minorum S. P. N. Francisci Reformatorum, Provinciae Marianae in Prussia Polona Definitor Actualis in Conventu Sienicensi Magister Novitiorum et huius Inclitae ac Florentissimae Congregationis Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Commissarius Generalis et in Domino Servus. Admodum Reverendis, Reverendis, Multum Venerandis, Venerandis Patribus, ac Fratribus in Iesu Christi visceribus huius Polono-Marianae Congregationis Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Salutem et copiosissimam Divinarum Gratiarum affluentiam.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==