-301sanctiones capitulares concernunt, tempestive distribuant, necnon domesticam familiam exsolvant, ne inutilibus occupemur querelis. Ut vero praesentes litterae omnibus innotescant, RR. PP. Praesidentes faciant eas tempore canonicae refectionis publice perlegi, sique opus fuerit Fratribus Conversis vernacula lingua explicari, perlectas vero in librum ad id paratum scripto mandare, ac obsigilatas per fidelem cursorem ad proximiorem conventum sine protractione temporis expedire curent praecipimus. Ast quia ope humana quidquam efficere diffidimus, idcirco paterne monemus, ut consuetis suffragiis opem Divinam implorent praecipue post Tertiam ac Vesperas Divini Officii hymno Veni Creator dicto additis orationibus consuetis. Ipso quoque die Congregationis RR. PP. Praesidentes demandent cantari Missam votivam de Spiritu Sancto in qua Fratres tam Clerici quam Conversi communicent, alii vero Sacerdotes pariter consuetam devotionem apponent collectam pro juvamine spirituali. Valete igitur Patres ac Fratres ex Corde Dilectissimi in Domino ac Deum Summum Optimum [102] pro me indignissimo exorate. Datum in Conventu nostro Mariam polensi Anno Domini 1762 die 28 mensis Februarii. L. S. Fr Vladislaus Kanobrocki Praepositus Generalis PP. MM. Fr Joannes Cantius Secretarius Congregationis Marianae Congregatio Generalis a. 1762 [Prot.Rasn.102] Puncta Sancita in Congregatione Annuali celebrata in Conventu Rasnensi sub Praepositura A. R. P. Vladislai Kanobrocki Superioris Generalis Anno Domini 1762 die 11 Iulii. Primo: decisum est per Venerabile Assessorium, ne religiosi Congregationis nostrae in quocunque conventu commorantes praesumant confiteri aliis, nisi Confessariis a suis Superioribus destinatis et ad excipiendas confessiones approbatis. Secundo: Fratres Clerici vel maxime Conversi non attentent sedere in scammis tempore cuiuscunque devotionis, sed in ordine sibi competenti modeste flectant. Tertio: prohibetur serio, ne religiosi praesumant absque scitu Promotoris immo et ipsi Promotores absque notitia thesaurarii eximere pecuniam e capsulis Confraternitatum, minus pro suo usu et commodo expendere. Quarto: Reverendi Patres Superiores Locales migraturi in negotio aliquo de conventibus suis, non tradant claves conventus sui cuiusvis religiosorum pro libitu, sed solis Vicepraesidentibus.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==