-300tenebrarum Christi asseclas obruere conabantur noctes, eo clarius superno illustrati radio, mentes fidelium irradiabant, nec verebantur corda charitate flaminis Dei corroborata ad stare coram regibus et principibus de justificationibus Domini loqui, immo sive tuguria aut gazas pauperum sive aulas principum ingressi: plena esse omnia semper pacis fertilitate adimplebant dicentes: Pax huic domui. Non immemor impositi muneris mei vado et venio ad Vos Adm. Reverendi, Admodum Venerandi, Reverendi, Multum Venerandi Patres ac Fratres in Christo Dilectissimi, ut optatam vobis annuntiem pacem, loquar vobiscum in praesenti visitatione mea de justificationibus Domini, praecipue de illis quae pacem internam acquisitam custodiunt, quia pax multa diligentibus legem Dei, utrum videlicet ament praeprimis decorem Domus Dei in munditia apparatum ac vasorum ecclesiae, num sint nitida ac integra? An tandem sint exacti in laude Dei diu noctuque pertractanda? An tria vota essentialia observentur et alia quae florem Regulae Statutorumque concernunt, vigeant? Quaeram insuper de charitate ac correctione fraterna, num Superiores sint vigilantes supra concreditum sibi gregem? Ne animas sub comminatione reddendae strictissimae rationis in die judicii sibi commissas in aeternum perdant, quibus fortassis indiscrete parcere videbantur, qui et ipse Princeps Pacis Salvator noster ut noxium charissimis Discipulis suis conniventiae vitium praecavere doceret: se non venisse pacem mittere, sed gladium jurisdictionis correctionisve instruxit. Ut autem plenius circa praedicta informari possim, praecipio, ut omnes Patres ac Fratres in suis domiciliis tempore visitationis meae paratos inveniam, quare praemoneo [101] RR. PP. Superiores Locales, quatenus audita hac meae visitationis intimatione neminem suorum abire permittant, absentes vero quantocius revocent, ut unicuique aditus pateat, possitque arcana cordis sui reserando pacem et salutem animae suae sacerrimaeque Congregationi solatium conquirere. Decernimus autem Congregationem Annualem in Conventu nostro Rasnensi die 11 mensis Julio, ad quam legitime celebrandam prout de jure competit invito humanissime Adm. Reverendum Patrem Congregationis, Adm. Venerandos Patres Assistentes, qui diebus tribus in praefato conventu diem asignatum praevenire dignabuntur; aliis illuc accedentibus facultatem omnino interdicimus sub poenis arbitrariis. Volumus autem, ut regestra perceptarum et expensarum a Patribus Discretis quolibet quadrante armi fideliter computata vel maxime ob modernam reductionem monetae, ab iisdemque subscripta nobis transmittantur, pariter et juramentum fidelitatis de applicatis et absolutis missis ac resignationem sui officii RR. PP. Superiores Locales peragere necnon remittere curent. Insuper recommendatur Patribus Lectoribus cuiuslibet studii, ut testimonium concientiosum obsigillatum nobis exhibeant de profectu suorum studiosorum, non solum in scientia verum etiam in pietate ac moribus. Interim PP. Superiores Locales necessaria suis religiosis, quae ipsos secundum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==