-29912mo. Quaestuariis omnia pro quaestu necessaria tam quoad equos, quam quoad currum provideatur, ne in defectu eorum frumentum aut alia ex quaestu comparata vendere ac alienare attentent. 13ho. Praecipitur serio Patribus et Fratribus tam Clericis vel maxime Laicis, ut pro quavis devotione in choro compareant, quod si comparere neglexerint, puniantur disciplina ad mensam canonicam, in incorrectione vero huius etiam portio imposterum ipsis minuatur, aut etiam carceribus puniantur. 14to. Ad Supplicem petitionem Multum Venerandi Patris Lectoris Philosophiae Alexandri Mraas adeundi Parentes ac amicos suos annuit benigne Venerabile Assessorium petitioni ejus. 15l°. Decisum est per Ven. Assessorium non esse denegandum sigillum ad obsigillandas litteras Adm. Venerandis Patribus Assistentibus et Rev. Patri Secretario Congregationis, neque eorum litteras a Superioribus Localibus legendas esse. L. S. Fr Vladislaus Kanobrocki Praepositus Generalis mpp. Fr Joannes Cantius Secretarius Congregationis et Praesidens Conventus Rasnensis Congregatio Generalis in Conventu Goźlinensi a. 1762 [Prot.Ras.99] Litterae Innotescentiales Fr Vladislaus Kanobrocki Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, Praepositus Generalis et Servus. Admodum Reverendis, Admodum Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis Religiosis Patribus ac Fratribus in Christo Dilectissimis salutem et Paternam Benedictionem. [100] Ascensurus olim caelorum pinnacula obtenta a Patre suo Aeterno haereditate Salvator Noster, ac regnaturus potestate data sibi in caelo et in terra, ne orphanos dilectos suos Discipulos in metu persecutionum ac quotidianae pugnae relinqueret: elevatis manibus benedixit eis, ut veram (quam ipse mundo contulit perempta morte) pacem, plenario jure ipsis possidendam traderet, eam plena hereditate donavit dicens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Hoc mirum: qod etiam inter pugnas intus et foris evolutas, inter persecutionum strepitus, inter fluctuantia adversitatum agmina, et immanes tyrannorum crudelitates, intrepidos Christi Discipulos caram obtinuisse pacem credatur, quo etenim obscurius caliginose spiritus
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==