-298promotionibus et omnibus officiis. 2do. Statutum est per consensum Venerabili Assessorii ne Fratres Clerici, qui sunt tardi ad studia, promoveantur ad sacerdotium etiam post sex vel 12 circiter annos, insuper praecedant eos ad mensam diligentiores et nullis gaudeant officiis. 3tio. Reverendi Patres Superiores Locales non praesumant cum suis subjectis dispensare in recollectionibus annualibus, immo curam omnem adhibebunt, ut quilibet religiosorum exacte et indispensabiliter eas absolvat secundum Constitutiones. 4to. Fratres Clerici et Fratres Conversi Missas audiant ac alias devotiones persolvant in choro ad devotionem deputato, non vero in scammis ecclesiarum.[99] 5to. Adm. Venerandi Patres Magistri novitiorum adhibeant diligentem curam circa suos novitios, ne divagentur per curritoria professorum, sed potius instruantur ab exordiis suis in acquisitione timoris Dei, ut placere possint Divinae eius Majestati. 6to. Patres digniores expositi ad officia caveant a contumeliis et oblocutionibus, sed potius se exemplariter gerendo moribus bonis sibi commissos ad vitam allicere solicitabuntur religiosam. 7mo. Reverendi Patres Praesidentes non tam facile dispensent cum lectione spirituali ad mensam canonicam, ne praebeatur occasio verbis inconvenientibus, insuper caveant omnes se prosequi verbis laesivis et infamatoriis vel maxime in praesentia saecularium. 8VO. Bombardae secundum praeteritum punctum capitulare ab omnibus recipiantur, obveniendo quibusdam periculis et infortuniis, ac vel maxime nocturnis de fenestris conventuum ejaculationibus. 9no. Prohibetur serio RR. Patribus Superioribus, ne soli disponant cum missis sui conventus, sed cum scitu Depositarii, aut Patris alicuius Discreti eas pro quavis hebdomada applicabunt et inscribent. 10mo. Faeminae juxta Constitutiones nostras nullatenus ad conventum sive ad cellas ejus admittantur, insuper nemo praesumat cum eis ad portam conventus tempore silentii combibere. llmo. Plurimum recommendatur Patribus Confessariis pro quocunque conventu expositis, ut non negligant excipere praescriptis temporibus Suorum religiosorum confessiones.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==