-297Reverendi Patres Praesidentes regestra perceptarum et expensarum fideliter numerata per Patres Discretos subscripta cum juramento fidelitatis de persolutis missis et resignatione officii scripto adjuncta ad imminentem Congregationem debere transmittere. Elegi autem conventum pro celebranda futura Congregatione Goźlinensem, quae suum exordium sumet die 10 mensis Augusti. Haec vero, ut in suo flore et vigore prout de jure competit celebrari valeat, qua par est humanitate ad eandem invito Adm. Reverendos Patres Congregationis, nec non Adm. Venerandos Patres Assistentes, qui duobus diebus suo adventu designatam diem praevenire dignabuntur; caeteris vero omnibus ad eundem conventum accessum cujuscunque praetextus causa omnino interdicimus sub poenis nobis arbitrariis. Ut autem ille actus optato gaudeat eventu, idcirco consuetis pro more suffragiis auxilii Divini imploratoriis post Tertiam et Vesperas in choro persolvendis paterne recommendamus. Ipso vero die Congregationis quilibet Superior Localis sive per se sive per alium curabit Missam Votivam de Spiritu Sancto decantari in qua Communio publica Fratrum Clericorum et Laicorum subsequentur; in Missis vero privatis omnes Patres adjunient collectam de Sancto Spiritu pro feliciori et salubriori intenti operis eventu. Ne autem harum [98] Litterarum Nostrarum notitia quamquam de Ordine nostro fugiat, studebunt sedulo Reverendi Patres Superiores Locales vel eorum Locumtenetes easdem ad mensam canonicam publicae lectioni demandare, et si necessitas postulaverit Fratribus Conversis vernacula lingua explanare, perlectas vero de more in fibrum ad id paratum scripto mandare, ac tandem per fidelem cursorem obsigillatas ad proximiorem conventum sine protractione temporis quantocius expedire stricte praecipimus. Valete itaque Patres ac Fratres in Christo Electissimi atque Dilectissimi nostrique in precibus memores Deum Optimum pro Nobis exorate. Datum in Conventu nostro Mariampolensi Anno Domini 1761 die 16 Aprilis. Et hoc non sine ratione praevenit tempus ob distantiam loci. L. S. Fr Vladislaus Kanobrocki Praepositus Generalis Patrum Marianorum Fr Joannes Cantius Secretarius Congregationis Congregatio Generalis a. 1761 [Prot.Rasn.98] Puncta sancita in Congregatione Patrum Marianorum celebrata in Conventu Goźlinensi sub Praepositura, etc. R. Patris Vladislai Kanobrocki Superioris Generalis Anno Domini 1761 die 10 Augusti. lmo. Praecavetur omnibus Patribus et Fratribus nostrae religionis ne ulla debita contrahant, sive suo sive conventus alicujus nomine, sin secus, sciant se esse subjectos decretro contra dispersorem boni communitatis, et privatos ulterioribus
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==