-296Visceribus Dilectissimos intendimus canonice invisere. Votis omnibus satagendo, ut confestim [96] in primo nostri ad conventus proprios aditu cunctis praesentibus compraesentes in amplexus affectu paterni cordis ruere valeamus, atque verbis pacificis salutatos benedictione in virtute Summi Tonantis collata ad exultationem Spiritus Amoris Dei et proximi unumquemque inflammare. Quapropter ut haec mens nostra omnibus ad quos pertinet patens fiat hasce Innotescentiales Litteras nostrae canonice visitationis praenuntias futuraeque Annualis Congregationis significativas praevie libuit expedire, quibus insuper munitos esse volumus omnes RR. Patres Praesidentes vel eorum locumtenentes, ut intellecta temporis circumstantia adventui nostro approxima omnes Patres ac Fratres in suum convocent gremium, neminem emanere sinentes, qui statuto tempore adesse nequiret, cum omnis ad canonica quaesita nostra conscientiosam rationem sit redditurus, suique gravamen, si quod habet, et injuste patitur, sine omni tergiversatione manifestaturus, ut Unius cujusque petitis possit satis. Inquiremus autem in hac proxima Canonica Visitatione inchoata ab ardenti gratiarum Spiritus Sancti invocatione ante omnia de Cultu Deo Ter Optimo Maximo debito, num debita in ecclesiis nostris ab omnibus Sanctissimo Eucharistiae Sacramento exhibeatur adoratio? An Horae Canonicae suo ordine et tempore persolvantur? Atque Missarum Sacrificiis tam fundacialibus quam quotidianis injuriam piarum mentium num satisfiat? Sedulo sciscitabimur, non intermittendo indagare: an non (quod Deus avertere dignetur) votis solemnibus suis operibus adverseretur? Quocirca sedulo inquiremus et stricte puniemus. Tandem quod attinet claustralia omnes Adm. Reverendos, Admodum Venerandos, Reverendos, Multum Venerandos Patres ac Fratres obstringimus, ut praeter omnem rancoris aut invidiae spiritum, zelo communis boni secundum rectam conscientiam si quid noxium sive in universam Sacerrimam Congregationem, sive in unam alteramve communitatem irrepere advertunt, pro medela salutari capienda nobis fideliter adaperiant, utpote cum omnes communi bono studere tam naturali, quam Divino jure adstringamur. Demum inquirendum veniet de regularitate tam quoad victum quam vestitum statui religioso convenienti et necessaria, num haec sit sufficiens adfugiendum (Psal. [59] 58, ver. 17) Verborum sensum? [97] Postremo, num fraterna charitas inter corda Mariana jacturam non patiatur? Oboedientia impleatur atque debita Superioribus reverentia, utrum ab omnibus exhibeatur? Verbo, omnia quae religiosam atque virtuosam possent vitam deturpare, ut ab hoc Sacerrimo Mariano Coetu poenitus eliminari possint, nobis haec non non conficte manifestari religiosae conscientiae, atque strictissima in tremendo judicio ratione reddenda obligamus. Reverendos vero Patres Praesidentes charitative praemonemus, ut quae propriae concredita habent curae isthaec in suo Ordine optime disposita retineant, nostraeque visitationi subjecta fore sciant, atque ut tanto laudabilius injunctum sibi opus exequantur omnia quae quibus debentur tam regularibus, quam saecularibus tempestive reddant, ne sibi et nobis molestiae ansam praebeant; meminerint insuper
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==