Decreta Ordinationes

-295pro munere officii sui regularis observantia vigilantissimos se exhibeant zelatores, strictissimam ac conniventia vel negligentia Deo rationem reddituri. Ast ne a consuetudine laudabili et pridem usu recepta vel unquam discedamus, pro meliori regularitatis manutenentia urgentibus de causis de tribunali poenitentiae nobis stricte reservamus: lmo Furtum rerum notabilium, 2do Peccatum contra sextum praeceptum opere completum, 3tìo Falsificationem litterarum atque sigilli, 4to Litterarum sive etiam schedularum ab extraneis occultam susceptionem, earumque reserationem, aut ad eosdem expeditionem sine scitu et expressa licentia Superioris, nec non sine sigilli proprii conventus appressione, 5to Donationem, venditionem sive de propriis, sive de communitatis rebus, sub quocunque colore extraneis etiamsi consanguineis, aut ab iisdem cuiusque rei receptionem non manifestatam Superiori; in quibus casibus constituti sciant se ipso facto esse suspensos ab omni officio et exercitio ordinum, si quos habent, nec posse valide absolvi nisi a Patribus a nobis expressam licentiam habentibus. Postremo istud omnibus recommendatum esse volumus ut memores votorum solemnium charitatem et pietatem marianam habere studeant, nostrique in precibus memores optime in Domino, valeant. Datum in Conventu nostro Skórcensi sub titulo Conversionis S. Pauli die 24 Septembris Anno Domini 1760. L. S. Fr Vladislaus Kanobrocki Praepositus Generalis mpp. Via Cursoria Rasna Skórcium, Goźlinum, Górae ad Eremum Korabieviensem. Congregatio Generalis in Conventu Goźlinensi a. 1761 [Prot.Ras.95] Litterae Innotescentiales Fr Vladislaus Kanobrocki Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae, Patrum Marianorum Praepositus Generalis et Servus. Admodum Reverendis, Admodum Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis Religiosis Patribus ac Fratribus in Christo Dilectissimis salutem et Paternam Benedictionem. Indefesum erga Mariana corda in Christi Nomine collecta pro munere officii nostri mutare gressum, ipsa Divinissima consurgente Aurora aeterni Solis praenuntia iter nobis trans montes et valles indigitante seque in vivum exemplar prosperrimae visitationis praebente, verbo duce Virgine et Matre Immaculata cum festinatione iter transmontana assumente omnes tam Patres quam Fratres in tante Matris intaminatis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==