-288Congregatio Generalis a. 1759 [Prot.Rasn.91] Puncta Sancita in Congregatione Annuali in Conventu Skurcensi die 9 Iulii Anno 1759 lmo. Decidit Venerabile Assessorium, ut quidlibet religiosus, cui concessi sunt libri ad usum per regestrum, ponat et non praesumat illos concedere vel donare aut vendere sine scitu Superioris. 2do. Statuit Venerabile Assessorium, ut equi semel dati ad quaestuandum, non utantur illis ad commoditatem conventus; prohibetur pariter Fratri quaestuario, ne praesumat sibi datos equos vendere, vel transmutare, sed omnino illos in suo esse conservet. 3ll°. Prohibetur Superioribus ne ludant chartifoliis cum suis subiectis, nam exinde multae inconvenientiae fiunt. L. S. Fr Cyprianus Fiałkowski Praepositus Generalis mpp. Fr Damasus Vocal Secretarius Congregationis mpp. CAPITULUM GENERALE DUODEVICESIMUM in CONVENTU CORABIEVIENSI a. 1760 Litterae Innotescentiales [Prot.Ras.92] Fr Ephraem Ochocki Ordinis Minorum S. P. N. Francisci Reformatorum, Marianae Provinciae in Prussia Definitor Actualis Residentiae Sienicensis Praesidens atque in hac Sacra Congregatione Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Commissarius Generalis, Visitator ac humilis in Domino Servus. Admodum Reverendis, Reverendis, Multum Venerandis, Venerandis Charissimisque in Christo Patribus, et Fratribus, huius Sacrae Congregationis Salutem et uberrimam a Deo Benedictionem. Bella geri placuit, Doctos habitura Triumphos - effatum prudentis est poetae praesenti accomodandum mundo et tempori, qui ferme totus in maligno seu malo igne positus, ardet enim tota ferme Europa Martis igne, quem tantus effusus sanguis extinguere non valet flumina lachrimarum ex oculis oppressorum expressa, nec scintillam quidem huius incendii extinguunt; halitus ipse armorum et gemituum non avertunt ignem hunc in sinistram partem, quinimo magis accendunt incendium.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==