-289Innumeri hominum suam posuere vitam, nec tamen viventes ad usque spe gaudent pacis, nam undique afflictio ita, ut verificetur illuc Jobi oraculum: Militia hominis vita super terram; haec tamen sunt ad placitum, Omnipotentiae Divinae. Placuit enim Deo ista bella geri, a cuius nutu omnia pendent, sine quo nemo manum movet. Peccata enim hominum hoc a Deo exigunt, ut suam in peccatores administret iustitiam, secundum piissimum Origenis effatum: Peccata vires hostibus praebent et quando nos facimus malum in conspectu Domini et delinquimus, confortantur a Domino inimici nostri. Secus, si peccata non essent, pax superaret omnem sensum. Secundum mentem Regis Prophetae: Si populus meus audissetme, pro nihilo forsitan inimicos eorum habuissem! Haec igitur bella doctos a nobis requirunt triumphos, ut scilicet victis tribus potentiis: mundo, carne et daemone, gloriosi Deo evadamus victores, et haec est gloria quae vincit mundum, resonante Divo Augustino: Clamat de caelo Deus, specto vos luctamini, adiuvabo vos, vincite coronabo. Provocatus sum et ego a vobis Admodum Reverendi, Reverendi, Multum Venerandi, Venerandi, in Christi Visceribus Patres et Fratres Dilectissimi e Provincia Mariana ad singulare certamen, sed charitativum, officiosum, non offensivum, ita ut pacificus sit ingressus meus ad Vos, nam non aliter vos aggredior, quam in osculo pacis et charitatis. Quapropter commissionis generalis fundata jurisdictione exploratorem vigilem peragam scrutatorque hanc Sanctam Jerusalem in lucernis non severitatis flammas, nisi aliquem necesse fuerit igne charitatis probare, sed seraphici affectus ardoribus. Hac vero nostra Pastorali Littera ad Vos Patres et Fratres in Christo Dilectissimi praecurrimus nuntiantes vobis brevem nostri adventum. Ne vero ab huiusmodi visitatione generali quempiam quovis praetextu abesse contingat ideo tenore praesentium Litteras Oboedientiales a quovis Superiore datas, nos praesentibus pro expressis habendis revocamus, irritamus, cassamus et annulamus. Mandantes insuper sub poenis arbitrariis, ne ullus Patrum ac Fratrum a residentia sibi assignata se absentet sine expressa a nobis licentia. Quinimo si aliqui absunt, ut quantotius compareant obligamus. In visitationibus vero Deo dante futuris rogo et in Domino Nostro Iesu Christo obtestor, ut puro et sancto zelo sinceritate et rectitudine cordis utantur, pro domo Dei ac pro Constitutionum suarum observantia. Ea tantum deponant, quae indigent correctione emendationeque non aliquo Uvore aut odio incitati. Et quia hisce iisdem Litteris Nostris ad futurum Deo Dante Capitulum Vos Admodum Reverendos in Christi Visceribus Dilectissimos Patres congregare amore boni Publici cogor, ut referat unusquisque cum triumpho, ac spirituali tripudio prout se in ante bene gesserat. Ideo illud de expressa in scripto licentia Reverendissimi in Christo Patris Clementis de Panormo Ministri Generalis Superioris Nostri Colendissimi determino pro die decima Augusti in Conventu Corabieviensi ad quod humiliter Invito Admodum Reverendum Patrem Cyprianum Fiałkowski Praepositum Generalem actualem huius Sacrae Congregationis Beatissimae Virginis Marie, Admodum Reverendos Patres: Cajetanum Wetycki Primarium Patrem ac Magistrum novitiorum in Conventu Mariam polensi,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==