Decreta Ordinationes

-287 - prosequentes, necnon in paupertate, castitate et oboedientia viventes, utrum Dei Laudes juxta praescriptum die noctuque rite persolventes. An spiritualibus exercitiis Deo perfecte reconciliati vivant in Domino, quibus adinventis juxta petita ac desideria sua consolari valeam, necnon muneri meo praepositurali exactius satisfaciam praesentibus praecipio, ut omnes ad adventum meum in conventibus se retineant, necnon Reverendi Patres Superiores Locales in audita hac intimatione visitationis meae Patres ac Fratres procul non expediant, expeditos vero quantocius ad conventum revocent, ut sic omnibus in unum congregatis desideriis ac petitis eorum juxta posse meum valeam satisfacere. Statui itaque Congregationem futuram in Conventu nostro Skurcensi die 9 Iulii anno currente, ad quam legitime celebrandam (prout de jure competit) invito humanissime Adm Rev. Patres Congregationis, Adm. Ven. Patres Assistentes, ut ad praedictum conventum se conferant duobus diebus ante actum Congregationis, videlicet die 7 Iulii. Aliis autem accessum ibidem omnino interdico sub poenis arbitrio nostro ferendis. Volumus etiam, ut regestra perceptarum et expensarum accurate et fideliter connotata, et a Patribus Discretis subscripta nobis transmittant. Item juramentum fidelitatis de absolutis missis, resignationem officii suae Praesidentiae quilibet Superior Localis, necnon quilibet Praesidens, facta intimatione visitationis meae, curabit contentare Patres et Fratres, quoad redditionem habitum, et aliorum necessariorum unicuique, secundum praescriptum, ne turber querelis tempore illo. Et quoniam haec visitatio absque Divino adjutorio fieri nequeat, quapropter pro meliori incremento Congregationis, facta publicare imploretur in dies Divina Majestas: mane post Tertiam tempore conventualis Missae, Vesperi vero finito matutino per Hymnum Veni Creator Spiritus cum versu et oratione, nec non de Immaculata Conceptione cum oratione Defende, quaesumus. Tempore vero actus Congregationis quilibet Superior Localis curabit Missam votivam de Spiritu Sancto decantari, et omnes Sacerdotes in suis privatis Missis collectam apponent de eodem Spiritu Sancto. Fratres vero Clerici et Laici confitebuntur, et sub eadem Missa Sacram Synaxim sument, ut Deus benedicere dignetur, actui'huic. Ut autem hae Litterae meae omnibus innotescant, curabunt Rev. Patres Superiores Locales eas tempore mensae more Solito relegi, sicque relectas in librum ad id paratum ingrossari, cum subscriptione se intus [91] hisce meis Litteris Oboedientialibus, more solito, per fidelem aliquem cursorem ad proximiorem conventum sine mora transmittant, in cooperto sigillato cum inscriptione ad Superiorem conventus vicinioris. Valete in Domino, Patres et Fratres Dilectissimi, et pro Indignissimo Servo Deum exorate. Datum in hoc Nostro Conventu Skurcensi 4 Junii Anno Domini 1759. L. S. Fr Cyprianus Fiałkowski idem qui supra mpp. Fr Damasus Vocal Secretarius Congregationis mpp.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==