Congregatio Generalis in Conventu Goźlinensi a. 1755 Litterae Innotescentiales [Prot.Cor.77] Fr Cajetanus Wetycki S. T. L. Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae V. Mariae Polono-Marianae Congregationis Praepositus ac Superior Generalis. Dilectis Nobis in Christo Admodum Reverendis Admodum Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis Venerandis Patribus ac Fratribus Salutem ac Divinam Benedictionem. Post gloriosam Ascensionem Salvatoris Nostri maxima maestitia perteriti fuerunt Apostoli ex ascensu Praeceptoris sui; sed misericordissimus Salvator praecognita illorum maestitia his verbis eos consolatus fuit: Cum assumptus fuero, mittam vobis Spiritum Veritatis, Spiritum Sapientiae, et gaudebit cor vestrum, quod et opere complevit promissum suum, cum in Dies Pentecostes descendit Spiritus Sanctus super illos in unum congregatos, et replevit eos gaudio letitiae inenarrabili. O Bonitas Infinita Dei, quanta praestas beneficia his qui diligunt Te: cum ergo Apostoli ex adventu Spiritus Sancti fuerunt consolati; sic etiam ex adventu meo Pallas Mariana erit contenta et consolata si ea observaverint adque se obligaverint per professionem. Quia vero Spiritus Sanctus descendit super Apostolos in imum congregatos, pariter ego ad Admodum Reverendos Admodum Venerandos, Reverendos, Multum Venerandas Paternitates Suas obsecro et obtestor, ut ad exemplum Apostolorum Christi, in charitate, pace fraterna inveniam, ut desideriis cuiuslibet Vestrum os ad os loquendo satisfaciam. In primario inquaeram de oboedientia Regulae, Statutorum; Utrum in paupertatem, et castitatem exactos invenero; utrum Dei laudes diu noctuque absolventes; utrum legum observantiae vigeat. Ut autem commodius et fructuosius muneri meo satisfaciam, praecipio huisce oboedientialibus, ut omnes ad adventum meum se domi retineant. Reverendi vero Superiores Locales audita hac intimatione visitationis meae Patres et Fratres non procul expediant, expedito vero quam citissime revocent, ut unicuique Vestrum desiderium suum locumentum solatii praebere valeam. Decernimus vero Congregationem Annualem fieri in Conventu nostro Goźlinensi [78] die 28 Iunii ad quam legitime celebrandam (prout de iure competit) incito humanissime Adm. Rev Patrem Congregationis, Adm. Venerandos Patres Assistentes ut sistant in praedicto conventu duobus diebus ante actum Congregationis, hoc est 26 Iunii. Aliis ibidem accedentibus facultatem omnino interdicimus sub poenis nostro arbitrio ferendis. Volumus autem ut Regestra perceptarum et expensarum accurate et fideliter connotata et a Patribus Discretis semper post quadrantem anni subscripta nobis transmittantur ad videndam fidelitatem Superioris Localis quam depositarii. Item juramentum fidelitatis de absolvendis missis, et resignationem officii suae
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==