-266Letterae Pastorales [Prot.Cor.76] Fr. Cajetanus Wetycki Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatae M. V. Congregationis Polono-Marianae Praepositus Generalis. Admodum Reverendis, Admodum Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis Patribus ac Fratribus. Ineffabilis Providentia Dei, qui omnia suaviter disponit et gubernat; cuius voluntati nemo resistere potest, Eiusque Potestatis et Benevolentiae est constituere ad regendum et dirigendum regna, et provincias, reges, et principes, (juxta Sacrum textum). Per me reges regnant, et principes decernunt iustitiam. Sic factum est in Nostra Congregatione paupercula Mariana, ex instinctu Spiritus Sancti, qui inspiravit in corda Vocalium vocem habentium in Capitulo proximo celebrato, quod me licet indignum et miserrimum e medio Vestrum in Praepositum Generalem pro altero triennio canonice eligit. Ideoque per hanc litteram meam pastoralem venio ad Vos Admodum Reverendi, Admodum Venerandi, Reverendi, Multum Venerandi Patres atque Charissimi Fratres, non venio ut mercenarius, cuius cura non est de ovibus, sed ut pastor per ostium electionis canonicae. Venio ad Vos non ut dominator, sed minimus vester Servus recommendans vobis timorem pariter et amorem Dei, charitatem fraternam, Regulae, Constitutionum observantiam, Superiorum reverentiam. Estote ergo seduli in observantia religiosae disciplinae. Mementote vocationis vestrae, ut possitis esse re, et nomine Filii Mariae, Mariani; ut tandem post hanc miserrimam vitam, ut possimus invenire Duce ac Protectrice Virgine Maria, pascua aeternae salutis. Insuper duos casus mihi reservo videlicet furtum notabilium rerum, et peccatum carnis opere consumatimi. Notifico Admodum Reverendis, Admodum Venerandis, Reverendis Venerandis Patribus, quod Sanctissimus Pater Dominus Noster Benedictus XIV Pontifex Maximus ad humillimas preces Reverendissimi [77] Patris Raphaelis totius Ordinis S. P. Francisci Ministri Generalis concessit perpetuis temporibus altare privilegiatum pro eliberatione animarum, quod etiam approbavit Celsissimus Princeps Episcopus Posnaniensis Majus altare, quod extenditur etiam ad Nos ratione incorporationis. Valete in Domino et pro me indigno pecatore Deum exorate. Datum in Conventu Nostro Korabieviensi die 23 Iulii Anno Domini 1754. L. S. Cajetanus Wetycki Praepositus Generalis mpp.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==