Decreta Ordinationes

-265mento, et bono communi Conventus Rasnensis, acceptat, et obligationes praefatas per Superiorem eiusdem expleri omnimode mandat, etc. [78] 30mo. Punctum ultimum de novitiis, quod nullus novitius possit eici nisi ob defectus hos: si esset infirmus infirmitate incurabili, si esset obnoxius debitis in saeculo, quos deberet religio reddere, si est illegitimi tori ortus, si habeat lepram, si habuerit medietatem votorum, Juvenis secundum Constitutiones nostras est eicien- dus. Ob alios autem defectus naturales, qui saepe reperiuntur in juventute, non debent eici, sed omnino probandi quousque ab ipsis resipiscant, ob defectus autem ut supra non eiciantur, a solo Patre Praesidente sed et a Magistro suo cum consilio Discretorum conventus judicando legitimam causam ejectionis. Sunt autem aliqui religiosi ita malevoli, ut nolint augmentum religionis, et saepe dant vota negativa novitii quod maxime probatur in Conversis contra Clericos, quod si hoc repertum fuerit, privetur auctoritate votandi. Item professi immiscent se ad novitios, illos arguendo, increpando, vexando, ad quos totaliter non pertinet, quapropter praecipitur sub poena disciplinae faciendae per Psal. Miserere, ut ab his abstineant, nam solus Praesidens, Magister Novi- tiorum, Vicemagister habent jus in novitios. Caeteris in parabolis. L. S. Fr Cajetanus Wetycki Praepositus Generalis mpp. Fr Valerianus Secretarius Congregationis mpp. communi Conventus Rasnensis, acceptat. Et obligationes praefatas per Superiorem eiusdem recipiet. 30m° Punctum ultimum de Novitiis, quod nullus novitius possit eici nisi ob defectus hos, si esset infirmus infirmitate incurabili, si esset obnoxius in saeculo debitis, quos deberet religio reddere, si est illegitimi tori ortus, si habeat lepram, si habuerit medietatem votorum favorabilium secundum nostras constitutiones est eiciendus. Ob alios autem defectus naturales, qui saepe reperiuntur in iuventute, non debent eici, sed omnino probandi sunt quousque ab ipsis resipiscant, ob defectus autem ut supra non eicientur, a solo Patre Praesidente et Magistro sed cum consilio Discretorum conventus iudicando legitimam causam ejectionis. Sunt autem aliqui religiosi ita religioni malevoli, ut nolint augmentum religiosorum, et saepe dant vota negativa novitiis, quod maxime probatur in Conversis contra Clericos, quod si hoc repertum fuerit, privetur auctoritate votandi. Item etiam professi immiscerent se ad novitios, illos arguendo, increpando, vexando, ad quos totaliter non pertinet, quapropter praecipitur sub poena disciplinae faciendae per totum Miserere, ut ab his abstineant, nam solus Praesidens, Magister Vicemagister habent jus in novitis, caeteris in parabolis. L. S. Fr Cajetanus Wetycki Praepositus Generalis mpp.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==