Decreta Ordinationes

-250finis est, nisi ut major Dei gloria, proximorum salus, Vestri Ordinis emolumentum ac cuiuscunque in individuo solatium procuretur et promoveatur. Ut autem visitandi munus humeris meis imbecillibus impositum auspicatum sortiatur effectum, enixe rogo ut suffraganti precum vestrarum suspirio arcanum Spiritus S. Sacrarium indefesse pulsent. Divinam quoque eius mihi implorate assistentiam ad debite speculandam domum hanc, Israel, quam scrutari intendo in lucernis paternae charitatis flamma succensis, ac emetiari arundine iustitiae, bene operantes pro apportato lucro, bonae conversationis praemiando, servos autem a bono opere torpentes reprobando. Transire per eandem satago, nunc in aura Patris ac simul iudicis cum omnigena tamen suavitatis et gratiae effusione. Spero firmiter, quod haec Inclita Congregatio nequaquam sit domus exasperans et irritum faciens pactum Domini, quod pepigit cum Patribus vestris, sed domus Dei firmiter aedificata super Sancti Instituti observantiam; an ita sit, ex visitatione volo rescire, in qua unusquisque Vestrum sub onere conscientiae tenetur veritatem dicere, charitatis normam praeseferre; ut [73] unus de altero id deferat, quod judicat nocivum animae illius, ut per hoc lucretur animam fratris sui exoptando ei per correctionem superioralem bonum spirituale ex pura charitate proximi, non vero ex malevolentia, alias si ex amaro et virulento contra fratrem odio, vel quacunque consimili non bene edomita passione aliquem motum invenero, sciat se apud me nullam fidem habere et innocenti nil nocere, sed potius intendam illum in in laqueum cadere quem pedibus alienis. In memorum revoco omnibus ac singulis censuras et poenas a Summis Pontificibus signanter Urbano VIII latas et saepius innovatas et iteratas contra recurrentes extra Ordinem pro officiis gradibus et dignitatibus in religione obtinendis, si autem aliqui huius temerarii ausus fuerint moti et seducti, pro certo et indubitanter sciant se, quod ad fines quos praetendunt minime sunt perventuri. Siquidem honores juxta S. Canones non ambientibus sed fugientibus sunt conferendi. Insuper ad evitandam confusionem quae ex dispositione multorum oriri potest, omnes et singulas oboedientiales litteras cuiuscunque Superioris meae commissioni subjecti annihilo, casso, sicque annulatas, cassatas et inanes declaro, quare Superiores Locales enixe rogo, ut familiam suam religiosam absque urgentissima et inevitabili necessitate ad loca distantia non emittant, sed vel in conventu vel in vicinia omnino habeant; et si quos forte de facto foris existere contingat, ante meum adventum redire jubeant ad conventum suum, ut eorum praesentiam sine dilatione dum venero habere valeam. Peculiare est omni creaturae ratione praeditae ac prudenter operantis agere propter finem, omnesque actiones suas ad eundem dirigere, quapropter et nos finem actionum nostrarum determinavimus in futuro capitulo satagentes eligere Superiorem et pastorem pusillo gregi mariano, qui omnibus aeque cordi ac utilitati sit. In hunc finem obtenta duplicata licentia a Reverendissimo Commissario Generali

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==