Decreta Ordinationes

-249Antonius Ostrowski, Episcopus Livoniae, et Piltinensis Officialis Generalis Varsaviensis. Quia vero sine Deo nil possumus facere, ut ipsimet dicit: Sine me nihil potestis fracere, quam etiam sine adjutorio Spiritus Sancti, ut nos consolet, et illuminare faciat testes in majus incrementum pauperculae Congregationis nostrae. Quapropter hisce litteris meis mando in virtute sanctae oboedientiae omnibus Superioribus Localibus, quatenus curent decantari hymnum Veni Creator Spiritus post Matutinum, Primam, et Vesperas, cum orationibus Deus qui corda fidelium etc. Deus qui per Immaculatam etc., item Deus refugium nostrum et virtus etc. pro quo sciant se assecuturi a Deo Ter Optimo Maximo gratiam, et a Venerabili Patre paternam Benedictionem. Ut autem hae litterae omnibus innotescant, sine mora via cursoria transmittant, et in libro ad id parato ingrossent. Valete in Domino, et pro me peccatore Deum exorate. Datum in Conventu nostro Skurcensi ad Conversionem S. Pauli die 12 Decembris anno 1753. Fr Cajetanus Wetycki Praepositus Generalis mpp. CAPITULUM GENERALE SEXTUM DECIMUM in CONVENTU CORABIEVIENSI a. 1754 Litterae Innotescentiales [Prot.Cor.71] Fr Antonus Kociński Ordinis Minorum S. P. Francisci Reformatorum Provinciae Majoris Poloniae S. Antonii Paduani Exminister immediatus Provinciae, S. T. Lector, necnon SS. Canonum, ac Praedicator in ante Cathedralis Congregationis Polono-Marianae Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Commissarius Visitator Generalis, et Servus. Admodum Reverendis, Reverendis, Multum Venerandis, Venerandis Patribus visceribus Dilectissimis, ac Charissimis Fratribus uberrimam Divinam Benedictionem et Salutem. [72] Infinita Divina Providentia, Praepotens Sapientia, quae aequaliter curam habet de omnibus ac singulis, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens cuncta suaviter per se, vel per causas secundas. Illi placuit per Reverendissimum Patrem Bemardinum a Terlitio Cismontanae Familiae Commissarium Generalem Superiorem colendissimum, me supra et infra scriptum, etsi minus dignum Commissarium Visitatorem Inclitae Congregationis Polono-Marianae sub merito salutaris oboedientiae nominare et deputare, quod et fecit. Quamobrem hisce praesentibus Paternitatibus, suis titulis decoratis, significo ingressum meum ad praefatam Congregationem simulque visitationem meam personalem per singulos conventus juxta Apostolicas Constitutiones Ordinum, et quarumcunque congregationum peragendam denuntio, ac notifico; huius non alius

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==