-245celebranda Congregatione praevia benedictione Adm. Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis Patribus ac Fratribus insinuo. Sedulo in ea investigaturus, num Mariano nomini, et ipsa correspondeant opera. An videlicet Regulam, quam benevole professi sunt, nec non Constitutiones, ac alias Leges sancitas exacte observantes. Utrum in pace et charitate fraterna se mutue prosequentes, nec non in paupertate, castitate et oboedientia viventes. Utrum Dei Laudes juxta praescriptum, diu noctuque rite persolventes. An spiritualibus exercitiis Deo perfecte reconciliati vivant in Domino; [num denique omnes legum observantia in rigore vigeant; Prof.Cor.68], quibus adinventis, ut omnes juxta petita me desideria sua consolari valeam, nec non muneri meo praepositurali exactius satisfaciam praesentibus praecipio, ut omnes ad adventum meum in conventibus se retineant, nec non RR. PP. Superiores Locales inaudita hac intimatione visitationis meae Patres et Fratres procul non expediant, expeditos vero quantocitius ad conventum revocent, ut sic omnibus in unum congregati desideriis ac petitis eorum juxta posse meum satisfacere valeam. Statui itaque Congregationem futuram in Conventu nostro Rasnensi die 26 Iunii anno currente, ad quam legitime celebrandam prout de jure competit invito humanissime Adm. Venerandos Patres Assistentes, ut ad praedictum conventum se conferant duobus diebus ante actum Congregationis, videlicet die 24 Iunii. Aliis autem accesum ibidem omnino interdico sub poenis arbitrio nostro ferendis. Insimul omnibus RR. PP. Superioribus Localibus in memoriam reduco puncta in praeterita Congregatione sancita, ne per incuriam eorum exempli ibidem expressis poenas quasdam incurrant. Pariter ut regestra perceptarum quam expensarum accurate, ac fideliter connotata, nec non in totum computata, et a Patribus Discretis quolibet quadrante anni subscripta per Venerandos Patres Assistentes ad Conventum Rasnensem transmittant ad recognoscendam fidelitatem tam Superioris Localis, quam depositarii, ima cum juramento fidelitatis de missis absolutis ac resignatione officii cuiusvis Superioris Localis. Et ne inutilibus quaerimoniis tempore visitationis meae occuper, quapropter solicitabuntur RR. PP. Superiores Locales facta intimatione visitationis futurae [67] contentare Patres ac Fratres suos quoad habitum, aliaque necessaria secundum puncta capitularia eosdem concernetia. Tum quoque familiam domesticam aut in totum contentare, aut si ratio justa videbitur, residuum apud quendam ex patribus deponere. Praeterea tam bibliothecam, quam sacristiam ad revidendum juxta regestra in suo ordine bene dispositam habere curabunt. Et ne vitium proprietatis juxta Regulae nostrae praescriptum in hac Congregatione nostra foveatur, neve animas curae nostrae ac vigilantiae meae commissas (quod Deus avertat) aeternum perire faciat, quapropter maximo huic animae obveniendo nocumento, paterno hortor affectu, ut omnes peculium suum fideliter, et secundum conscientiam suam tempore illo visitationis manifestent. Et cum haec Canonica Visitatio absque speciati auxilio Divino celebrari nequeat, proinde pro felici successu eiusdem a tempore facta intimationis Vestras
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==