-246Adm. Venerandi RR. Venerandi Patres ac Fratres in Christo Dilectissimi imploro preces, ut omnes unanimi mente, et corde tam persoluto Matutino, quam post Tertiam, nec non finitis Vesperis consuetas ad Deum fundant orationes. Nempe Veni Creator Spiritus cum versu et oratione, pariter de Immaculata Conceptione cum oratione Defende quaesumus. Ipso quoque die Congregationis omnes Patres et Fratres confitebuntur. Quolibet Superior Localis aut alius in eius locum destinatus praedicto die cantabit votivam de Spiritu Sancto, in qua omnes Clerici ac Fratres Laici communicabunt. Patres vero in suis missis privatis collectas de Spiritu Sancto apponent, supplicando Majestatem Divinam pro meliori stabiliendo in hac Congregatione suam in nos benedictionem infundere dignetur. Ut autem hae litterae meae omnibus innotescant, curabunt Reverendi Patres Superiores Locales eas tempore mensae more solito relegi, et si necessitas exigerit Fratribus polonico idiomate interpretari. Sicque relectas, in librum ad id paratum ingrossali, cum subscriptione se intus, hisce meis litteris oboedien tialibus more solito per fidelem aliquem cursorem ad proximiorem conventum sine mora transmittant in cooperto sigillato cum inscriptione ad Superiorem conventus vicinioris. Quibus expressis Valete in Domino, nostris in suis memores orationibus estote. Datum in Conventu nostro Rasnensi ad Sanctam Annam anno 1753 die 23 Maii. Fr Cajetanus Wetycki Praepositus Generalis mpp. Congregatio Generalis [Prot.Ras.67] Puncta sancita in Congregatione Annuali in Conventu Rasnensi die 26 Iunii Anno Domini 1753 lmo. In causa processus Venerabilis Patris Fundatoris Nostri Stanislai Papczyński Procuratoris munus assumpsit Adm. R. P. Praepositus Generalis, et in subsidium pro socio elegit sibi Rev. Patrem Alexium Fischer Roma revertentem, quousque autem non advenerit, loco ipsius Adm. R. P. Praeposito inserviet Ven. P. Ludovicus Zapalkiewicz. Procuratorem vero colligendarum eleemosynarum Multum Ven. P. Narcisum Richter Concionatorem Conventus Corabioviensis. 2do. Statuit Venerabile Assessorium, ut juxta Statuta in praeteritis Congregationibus sancita sacristiani materiis a benefactoribus pro ecclesia applicatis non utantur pro altaribus ornandis, sed ex iisdem apparamenta ecclesiastica fieri curent. Proinde modo RR. PP. Praesidentes obligantur per hocce statutum, ut sacristianos assignent sibi bene visos per annum integrum, ne per mutationem eorum res ecclesiae deperdantur.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==