-273CAPITULUM GENERALE SEPTIMUM DECIMUM in CONVENTU RASNENSI a. 1757 Litterae Innotescentiales I. [Prot.Ras.82] Fr Franciscus Karski Ordinis Minorum S. P. Francisci Reformatorum, Almae Provinciae Majoris Poloniae S. Antonii Paduani Theologus Praedicator et Definitor Actualis, Congregationis vero sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae V. Mariae Polono-Marianae Commissarius, Visitator Generalis et humilis in Christo Servus. Adm. Reverendis, Reverendis, Suisque titulis insignibus Patribus, Caeterisque eiusdem Instituti et Congregationis Religiosis Fratribus, Nobis in Christo Dilectissimis Seraphicam Salutem et Divinam Benedictionem. Non tam in sublimitate sermonis, quam simplicitate cordis venio et scribo ad Reverentias, et Fraternitates Vestras; sciens enim quantae necessitati, et quanti ponderis inter caetera sollicitudinis et religiosae servitutis officia sit Visitatio Canonica, tum ex Decretis Pontificiis, tum ex Sacrosancto Oecumenico Concilio Tridentino, quod Sess. 25 c. 8 de Regularibus in eorum visitationibus, quas suis temporibus vult fieri, ut omnes regulares ad regulae, quam professi sunt, praescriptum vitam instituant. Hoc ponderosum munus Reverendissimus Pater Clemens de Panormo Totius Ordinis Minorum Minister Generalis, Superior Noster Colendissimus, ubique personaliter perficere, adesse omnibus suae jurisdictioni subiectis non valens, quamvis ardentissime desideret, alios in partem suae sollicitudinis vocare solet. Idcirco Divina Providentia sic disponente, ex singulari confidentia Congregationis Polono-Marianae erga Provinciam nostram Majoris Polonie (cecidit sors super modicitatem meam) ut mitteretur et acceptaretur pro visitando hac Sacra Mariana Congregatione. Ut igitur tanto muneri pro virium mearum tenuitate respondeam, eiusmodi Visitationem Canonicam in ordine ad futurum Capitulum celebrandum, omnibus et singulis Congregationis Polono-Marianae in Christo Dilectissimis Patribus et Fratribus harum virtutum annuncio et legaliter promulgo. Omnes aequaliter invito ad paternum amplexum consolatos omnes esse cupio, ex hoc paternae meas intimationis exordio; aeque omnibus absque vitiosa partialitate, paternae confidentiae et charitatis pando sinum, singulis servire cupiens. Proinde omnes in Domino moneo, ut majorem Dei Gloriam animarumque salutem, huius Congregationis Marianae utilitatem et incrementum prae oculis habentes, quae visitanda cognoverint, fideliter et zelose revelent, sciant se habere hanc obligationem pro Fratris emendatione et communi bono, illa sola et omnia mihi denunciandi, quae zelus iustitiae et charitatis sinceritas postulat.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==