Decreta Ordinationes

-23616to. Bibliothecam Perillustris Reverendi Domini Michaelis Ilynko, pro tunc Commendarii Mednieciensis constantem libri 330 suscipit Venerabile Assessorium cum obligatione perpetua dicendo omni die, non vero cantando, post Vesperas, vel Completorium Libera me Domine, cum oratione Fidelium Deus ac Missam cum Vigiliis unius Nocturni, et Laudibus in anno semel cantari a Conventu Rasnensi, quod et Superior Localis Rasnensis suscipit cum suo discretorio11. 11 Integrum punctum cancellatum, cum adiuncta nota sequente: Obligatio haec perpetua est stante vita Reverendissimi Hynko consentientis in Missas quingentas jam mutata sub Praesidentia A. R. Patris Isidori Taudt Patris Congregationis absolutas clarius rescripta in Protocollo Congregationis anni 1774. 17mo. Disposuit Venerabile Assessorium, ut imposterum habeat curam vendendi crematum alias "wódkę" in Conventu Goźlinensi, R. P. depositartius, qui et calculationem faciet Superiori suo. Recipiendo vero pecuniam Superior Localis ex cremato provenientem, obligatur sub conscientia deponere illam ad illa pecuniam quae fuit applicata per Adm. Reverendum Patrem Praepositum ex pie defuncti PP. Congregationis relictis ad fabricam conventus. 18vo. Concinendo Superiori Rasnensi ob divulgatas et imposterum divulgandas falsas opiniones de ipso Ven. Assessorio agnovit ipsum innocentem, et iustum juxta inquisitiones in visitatione ab Adm. R. P. Praeposito facta. Quapropter si quis imposterum ausus fuerit quidcunque ipsi exprobrare vel privatim, vel publice de hoc mentionem facere decernit Venerabile Assesorium talem incarcerandum esse per septimanam. Ubi vero non sunt carceres, suspendatur ab officio ordinis, et jurisdictionios ad tempus prout Superiori Locati et ejus Discretorio videbitur. 19ve. Exoratur Adm. Ven. Pater Assistens secundarius per praesens punctum Congregationis, quatenus velit extradere Fratribus Noviciis dialecticam, ut cum aliis studiosis post professionem possent frequentare philosophiam, quod et suscepit. 20mo. Quoniam in Regestris Conventus Goźlinensis inventa est una charta excerpta, quod malam opinionem pareat, ideoque imposterum, ne ista fiant sub poena excommunicationis ipso facto incurrenda prohibetur. 21mo. Recommendatur RR. PP. Praesidentibus, ut secundum punctum Capitularem Litteras Innotescentiales subscribant, et sigillatas in cooperto transmittant ad viciniorem conventum, non autem sicut modo patuit, sub poenis arbitrio nostro incurrendis. L. S. Fr Cajetanus Wetycki S. T. L. Praepositus Generatis mpp. Fr. Benedictus Hônig Secretarius Congregationis mpp.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==