Decreta Ordinationes

-237Litterae Pastorales [Prot.Ras.33] Fr. Cajetanus Wetycki Congregationis Polono-Marianae Immaculatae Conceptionis B. V. M. Congregationis Praepositus Generalis. Dilectis nobis in Christo Admodum Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis Venerandis Patribus ac Fratribus Salutem et Benedictionem. Cum nobis ex utraque Provinciae Admodum Reverendorum Patrum Reformatorum Rubricellae ad dirigendum Officium Divinum transmissae sint, ut ergo uniformitas in choro servetur in omnibus conventibus nostris assigno rubricellam servare Provinciae Majoris Poloniae juxta Statutum nostrum Congregationis praeteritae, et juxta illam Officium Divinum absolvere. Quapropter has meas Patentes Litteras peto transmittere a conventu ad conventum per fidelem cursorem, cum vero Rubricellas Maioris Poloniae permiserim in Conventu Goźlinensi, injungo R. Patri Praesidenti Conventus Goźlinensis cum instrumento hoc mittere et Rubricellas ad Conventum Skórcensem. Idem exequetur et R. Pater Praesidens Skórcensis in transmissione instrumenti ad Conventum Rasnensem. Simul etiam omnibus Patribus ac Fratribus notifico, quod Romae ab Adm. Reverendo Patre Congregationis Casimiro Wyszyński acceperim litteras stimulantes me ad processum formandum in Consistorio Varsaviensi de sanctitate vitae ac morum innocentia nec non prophetico spiritu et miraculis quibusdam ex gratia Dei patratis a V. P. Fundatore nostro Stanislao Papczyński, ut veniat in Catalogum Beatorum in Curia Romana. Cum ergo hoc uti mihi constat ex relatis Romanis, aliter fieri nequeat nisi prius processus in Consistorio formetur, quapropter obligo omnes PP. et FF. ut ob amorem Congregationis et Fundatoris sui velint inquirere fidelia testimonia a saecularibus Personis maxime in iis locis ubi Venerabilis Pater versabatur, et qui habent notitiam de Sanctitate vitae ipsius. Praesertim vero obligo PP. Superiores Locales conventuum, in quibus habitant PP. et Fratres Senes, uti Adm. Reverendus Pater Paulus, Adm. Venerandus Pater Ambrosius, Veneratus Frater Franciscus, ut conscribant ex dictis fidelia testimonia illorum Patrum testantium sub onere conscientiae, quod maximi currit de [34] Adm. Venerando Patre Paulo et Fr Francisco, qui non possunt scribere testimonia, ut ea quae dicent a Superioribus Loci ubi morantur, praedictus Adm. Reverendus Pater et Frater fideliter annotentur, etiam praestato juramento si opus fuerit. Quod committo dexteritati Superiorum Localium in iis locis, ubi praedictus P. et Fr habitat, Adm. vero Venerandus Pater Ambrosius cum Adm. Venerando Patre Carolo se solis poterunt praestare testimonium, sive in scriptis sive personaliter in Consistorio si opus fuerit. Ut autem meum petitum suum sorciatur effectum, subscribet se quivis Reverendus Pater Praesidens quo die praesentes litteras receperit et quo die easdem ad proximum conventum via cursoria transmiserit, facta prius inscriptione ad protocollum sui conventus.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==