-235Nepomuceni, decantentur horulae cum Litaniis diebus festivis publice in templo cum populo. Ita modernum Assessorium concedit, et hanc devotionem assumere in Conventu Karabieviensi, cum et ibidem Confraternitas huius Sancti procurata. 8VO. Statuit Venerabile Assessorium in Conventu Rasnensi, ut Superior Localis procuret seras, vulgo "zamki do drzwi na korytarzach", ut sit clausura religiosa praesertim noctu. Iam vero pro necessitate exeundi procurent religiosis vasa. 9no. Rubrum Breviarii et Missalis legatur apud mensam in quovis conventu feria 4to ad caenam ad eruditionem omnium. 10mo. Concludendo orationem Deus qui corda fidelium ante meditationem dici solitam, ut concludant illam per Dominum nostrum. Sic etiam in disciplina, ut concludant orationem. Fidelium omnium etc. qui vivis et regnas in saecula saeculorum. R. Amen. Ubi vero tres orationes dicuntur in Officio Defunctorum debet oratio concludi, qui vivis et regnas cum Deo Patre etc. llmo. Ad normam Conventus Skurcensis, obligantur etiam alii conventus, ut procurent per refectorio seram, alias "zamek", cum tam multis clavibus, quod dentur religiosis, ne tam facilis sit accessus saecularium ad refectorium. 12do. Recommendatur RR. PP. Praesidentibus sacristia et bibliotheca, ut secundum posse saltem faciant augmentum omni anno unum librum pro bibliotheca procurando. Ad sacristiam vero, vel supelliceum vel albam, vel ornatum; et munditiam tam in albis, quam in humeralibus, corporalibus, et purificatoriis strictissime observabunt. Ornatus antiquos, qui sunt lacerati omnino reparent, et ubi materia pro ornatibus in conventibus jacent, curent illos fieri. 13ho. Prohibetur omnibus Patribus ac Fratribus sub poena disciplinae statim facienda, ne suas necessitates faciant ad parietes conventus, vel culina, sed eant ad loca ad id adaptata. 14to. Recommendatur Patribus Praesidentibus familia domestica, ut charitative se cum illa gerant, ne disperdant illam, neque verberent subditos sine habita ratione, neque scommaticis verbis illos offendant, quia debent congregare subditos [29] et non dispendere illos sub poena inhabilitatis ulterioris officii sui. 15ta. Recommendatur PP. ac FF., ut non laedant se scommaticis verbis, praesertim coram saecularibus, vel dum sunt crapulati, quod si talem Superior Localis repererit sine ullo respectu Senectutis, alias "starości", servitii vel officii, includatur in carceres, et ibi detineatur juxta qualitatem delicti et consilium Discretorii.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==