Decreta Ordinationes

-234Congregatio Generalis [Prot.Ras.27] Puncta Congregationis statuta in Conventu Rasnensi anno 1751 die 28 Iunii. lmo. Statutum est a Venerabili Assessorio (cum Admodum Rev. Pater Praepositus in sua visitatione canonica in nullo conventu invenerit omnes Constitutiones Capitulares, et punctum capitulare est, ut inscribantur in Librum Protoculi conventus), ut R. P. Superiores Locales expectent cum hac inscriptione donec extradentur copiatim, et succincte ex Protocolo Congregationis ab aliquo ex Assessorio, quas deinde per conventus transmittam ad inscribendum. Chartas vero recipiam ex quovis conventu ad Archivum Korabieviense, vel mea manu comburam. 2do. Cum Adm. Rev. Patre Praeposito patuerit ex visitatione sua, quod Rev. PP. Superiores Locales non habeant reverentiam a Senioribus, ac limioribus, exprobrando illis, quod gratiales tantum sint Superiores, vel electi solum ad probandum illos, statuit Ven. Assessorium, ut quoscunque tales repererit Superior Localis, severissimo puniat, adhibendo Assessorium illos juridica judicet, in carcerem includat, juxta qualitatem delicti: quia religiosi non debent aspicere personam, quae regit, sed personam quam praesentat, et venerari illam juxta Statuta nostra nro ... [non citate^. 3Uo. Statuitur juxta jam diu sancita puncta capitularia, ne Reverendi Patres Superiores Locales se immisceant sine scitu Venerabilis Assessorii ad contractus faciendos, sive ad minuendas summas, quoad provisiones recipiendas, sed ut habeant prius licentiam ab Adm. Reverendo Patre Praeposito in scripto. Conceditur tamen facultas R. P. Praesidenti Korabieviensi, ut per 5 a mille possit recipere ubi summae sunt locatae, absque tamen contractu complanationis semper duraturae. 4to. Post Rosarium ubi dicitur "Chwała bądź Bogu", perveniendo usque ad illam stropham "Cześć Matce Jego", debet dici "Cześć [28] Matce Boskiej". 5to. Statutum est, ut Fratres novitii in habitibus non habeant capsulas in lumbis, uti habent professi, sed possunt habere in mantices, ut sit discernentia a professis. 6to. Prohibetur nostris Patribus et Fratribus ne visitent benefactores vel benefactrices, dicendo "jak się masz Janie, Maczku"etc., "Mariszko i Teodoro, Kaszko", sed loquantur cum debita reverentia cum illis, quod si aliquem in hac materia exorbitantem repererit Superior Localis, hunc decernit Ven. Assessorium, puniendum esse juxta Constitutiones Capitulares, tanquam de suspecto consortio reum. 7mo. Prout Venerabile Assessorium induisit in honorem S. Joannis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==