-232praeteritorum et moderni Capituli ordinationum intime recommendo. Insuper duos casus, videlicet: furtum et peccatum carnis opere consumatimi mihi reservo. Et ut hoc munus mihi injunctum rite obire valeam Vosque salutem adipiscamini, vigilate in oratione, mei quoque peccatoris mementote, ac in Domino valete. Datum in Conventu nostro Corabioviensi Anno Domini 1750 die 2 Decembris L.S. Fr Cajetanus Wetycki S. T. L. Praepositus Generalis Congregatio Generalis in Conventu Rasnensi a. 1751 [Prot.Cor.54] Litterae Innotescentiales Pro visitatione Anno Domini 1751 die 4 Iunii ad Conventum Korabioviensem delatae. Fr. Caietanus Wetycki S. T. L. Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Polono-Marianae Praepositus ac Superior Generalis Dilectis Nobis in Christo Adm. Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis Venerandis Patribus ac Venerandis Fratribus Salutem et Benedictionem. Unigenitus Dei Filius cum consumasset omnia quae ab aeterno ordinata fuere pro salute nostra, post gloriosissimam resurectionem suam praebuit se vivum Discipulis suis per dies quadraginta loquens de Regno Dei. Ascendens vero [55] in caelum ad Patrem suum aeternum praecepit eiis ab Jerosolimis ne discederent, sed expectarent promissionem Patris. Quoniam vero contristari ex Ascensu Domini caepissent, consolatus eos dixit: "Non derelinquam vos orpahanos, rogo enim pro vobis Patrem Caelestem, ut ipse vos custodiat et mittat vobis Spiritum Veritatis, Sapientiae et Consilii ut gaudium vestrum sit plenum". Cum hoc ergo Spiritu Sancto proxime a Patre Luminum descensuro, descendo et ego minimus servorum et indignus Praepositus vester Adm. Venerandi, Reverendi, Multum Venerandi Patres ac Fratres diarissimi, ad Canonicam Visitationem huius nostrae Almae Congregationis, et praevie has praesentes transmitto Innotescentiales. Et quoniam Spiritus Sanctus non descendit in Discipulos nisi in unum congregatos, pari modo et ego Adm. Adm. Venerandi, Reverendi, Multum Venerandi Paternitates Suas obsecro et obtestor, ut ad exemplum Discipulorum Christi in charitate et pace fraterna congregatos reperiam et consoler et os ad os loquar prout Spiritus Sanctus dabit nobis. Indagando primario de oboedientia Regulae et Statutorum, utrum in paupertate, castitate et oboedientia exactos, utrum Dei laudes juxta leges diu noctuque absolventes, utrum denique legum observantia in rigore vigeat. Ut autem commodius et fructuosius muneri huicce meo satisfaciam praecipio, ut omnes ad adventum meum se domi retineant. Reverendi vero Superiores Locales audita hac intimatione visitationis meae Patres et Fratres non procul expediant,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==