-231stive, scribere Romam, ut in mense Junio celebretur Capitulum. Fr Cajetanus Wetycki S. T. L. Praepositus Generalis mpp. Hônig Secretarius qui et juramentum secreti servandi deposuit Wyszyński Expraepositus Fr Cajetanus Wetycki Praepositus Generalis Fr Hyacinthus Reformatorum Commissarius et Visitator Generalis et Praeses Capituli Fr Benedictus Wetycki Praepositus Generalis mpp. Fr Hyacinthus Reformatorum Com- missarius et Visitator Generalis et Praeses Capituli mpp. Fr Benedictus Hônig Secretarius qui et juramentum fidelitatis secreti servandi deposuit mpp. Litterae Pastorales [Prot.Cor.54] In Nomine Domini Arnen. Fr. Cajetanus Wetycki ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae V. Mariae Congregationis Polono-Marianae Praepositus Generalis et Servus. Certum est, quod Divini oraculi effatu omnis gubernandi gradus disponatur et constituatur; non est enim potestas nisi a Deo, nec quisquam sibi sumit honorem, nisi vocetur a Deo tanquam Aaron; ideoque notum vobis esse volo Admodum Reverendi, Adm. Venerandi, Reverendi, Multum Venerandi, Venerandi PP. et FF. ita mecum processisse illum (Qui suaviter disponit omnia, et inscrutabili Sapientiae Suae ordinatione ordinat). Sicut cum Isai, [=lesse], qui septem filios suos adduxit coram Samuele, et dixit Samuel ad Isai [!], numquid jam completi sunt filii? qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et ait Samuel: Mitte et adduc eum, nec enim discumbemus, priusquam ille huc veniat, et eo veniente tulit Samuel cornum olei, et unxit eum in medio fratrum ejus (cf. 1 Sm 16,10-11). Pari modo capitularis actus ita sortem direxit, et me minimum in medio Fratrum vocem habentium collocavit, et in Praepositum Generalem Congregationis nostrae Polono-Marianae canonice elegit. Ideoque Dei ordinatione strictus salutando venio ad vos Adm. Reverendi, Adm. Venerandi, Reverendi, Multum Venerandi, Ven. PP. et FF. hacce Pastorali Littera, non praeesse sed prodesse, non ut mercenarius, cui non est cura de ovibus, sed ut verus Pastor legitime electus ex chritate non ficta omnibus subicio humeruos meos, ut quod in hac Sacra Congregatione infirmum inveniam, consolidarem, quod aegrotum sanarem, quod abiectum reducerem. Estote igitur iusti per viscera Dei paterne Vos obtestor, omnem religiosam observantiam et Superiorum reverentiam, charitatem fraternam, executionem
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==