Decreta Ordinationes

-212Sanctissimae Virginis Mariae in Coelum Assumptae, et in hac Inclita Congregatione Polono-Mariana Ordinis B. V. M. Immaculate Conceptae Commissarius Visitator Generalis, et humilis in Domino Servus. Admodum Reverendis Reverendis religiosis Patribus et Fratribus in Christo dilectissimis Salutem ac Divinam Benedictionem. Deus in quo vivimus movemur et sumus, qui omnia quaecunque voluit fecit in Caelo et in Terra, sine quo nihil est validum, nihil sanctum, nec est qui possit resistere voluntati eius, suaviter disponens omnia, qui ubi voluit spirat, inspiravit in cor Reverendissimi Patris Raphaelis a Lugagnano Lectoris Emeriti ex Ministri Generalis, ac totius Cismontanae Familiae Fratrum Minorum S. Patris N. Francisci Commissarii Generalis Superioris Nostri Colendissimi in recenti memoria, et in Seraphico corde hanc Inclitam Congregationem Ordinis B. V. M. Immaculate Conceptae, suo habentis, ut ad eam visitandam me licet immeritum et indignum Commissarium Visitatorem Generalem instituat; prout actu sors cecidit super me Mathiam, et constitutus sum ab eo Commissarius Generahs. Sciens quoniam metior est oboedientia quam victima, veni ad Vos Patres et Fratres in Christo Dilectissimi non in sublimitate sermonis, sed in humilitate cordis annuntians Vobis Iesum Christum magis ac magis diligendum, meam que Commissionem Generalem et Canonicam Visitationem. Vos igitur rogo et obsecro per misericordiam Dei, ut in canonica visitatione mea paterna, habeatis prae oculis vestris, timorem, pariter et amorem Dei et proximi manifestando ex charitate Christiana catholica, evangelica religiosa, non ficta sed sincera, quae manifestanda sunt. Sinceroque quisquis dicat suas necessitates, occurentias circumstantias cum charitate et patientia, ut post canonicam visitationem laetus, in corde quivis possit dicere visitatio tua custodivit spiritum meum. Quaecunque autem, iam sunt narrata coram Superioribus vestris correcta punita de his nec nominetur. Rogo ut omnes religiosi sint in conventu tempore visitationis, et si quis extra conventum ex oboedientia sui Superioris exierit revertatur quam citissime. Antequam autem mihi contingat os ad os loqui vobiscum Patres et Fratres dilectissimi, Deus a quo bona cuncta procedunt exorandus est, ut me indignum deducat per vias rectas, sitque Dominus in itinere nostro et Angelus Raphael cum Tobia, Gabriel, cum Maria, Michael cum Cadesti Curia sit nobiscum in via. [53] Quoniam finis Visitationis Canonice est virtutes largiti et praemia alios crescere, alios minui tempus instet, ergo expirante Moyse Superiore vestro dignissimo ducente Vos Patres ac Fratres ad Terram Promissionis; Alium Iosue Ductorem habere Vos necesse sit. Convenientibus Vobis in unum Capitulum celebrandum est. Habito proinde mandato tam visitandi hanc Inclitam Congregationem, quam in ea Capitulum absolvendi, a Reverendissimo Patre Commissario Generali Superiore Nostro Colendissimo Romae 1750 die 12 mensis Septembris scripto, convoco Capitulum in Conventu nostro Skurcensi sub titulo Conversionis S. Pauli Apostoli diem 12 mensis Novembris pro eo assignando, ad

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==