Decreta Ordinationes

-211post prandium, ubi vero non, de mane, quia ad ista tenemus ex professione et vocatione nostra juxta Statuta Romana Cap. 6 de Doctrina Christiana. 3. Promotores Confraternitatis in suis exhortis antequam incipient cantare horulae explicabunt misteria ex hymnis Officii Immaculatae Conceptionis BVM in diebus quando catechismus non est prescriptus. 4. Ut PP. et FF. post acceptas oboedientiales, subito se collocent in suis officiis et conventibus ad quos sunt destinati, non ut praeterito anno qua mulctentur poena in Statutis nostris sunt statuta. 5. Admodum Venerandi Patris Praesidenti Skórcensi permittitur, ut organarium saecularem conducat pro commoditate ecclesiae Skurcensis. 6. Ut PP. Praesidentes antiqui, Promotores et depositarii fideliter calculum reddant in suis perceptis aut expensis successoribus destinatis. 83. Admodum Rev. Pater Praepositus reservavit sibi casus duos scilicet fornicationem opere completum, et appropriationem peculii vel rerum quarumcunque notabilium communitatis. Et his finita est sessio l"13 post Congregationis diem. Sessio postmeridiana in qua lecta sunt acta Congregationis et subscripta. Et sic finita est sessio et Congregatio. Fr Casimirus Polak Assistens mpp. Fr Ambrosius Wrzesiński Assistens mpp. Fr Andreas Deszpot Pater Congregationis mpp. Fr Casimirus Wyszyński Praepositus Gen. mpp. Fr Benedictus Hônich Secretarius mpp. CAPITULUM GENERALE QUINTUM DECIMUM in CONVENTU SKURCENSI a. 1750 [Prot.Cor.52] Litterae Innotescentiales Pro Capitulo Anno Domini 1750 die 29 Octobris ad Conventum Korabieviensem delatum. Fr Hyacinthus Szalwiecki Ordinis Minorum S. Patris N. Francisci Reformatorum Praedicator S. T. L. Definitor habitualis, Custos Actualis in Provincia Prussiae

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==