-210Varmiensi sub Praesidentia Reverendis Patri Kulesza nempe 10 annorum intulit quod praedictus Praesidens teneatur omnino ad restitutionem quod praefatam pecuniam non dederat ad depositum sed penes se conservavit. Sed Venerabile Assessorium suspendit hanc causam usque ad Capitulum futurum. 4to. Proposuit Admodum Pater Praepositus, ut summa de donis Cinsciana in bonis Kaszevice in fabricam ecclesiae Eremi Korabioviensis convertur: ad hunc finem vero obligavit se totum Assessorium dare scriptum authenticum, ut haec summa applicetur per constructione ecclesiae. 5to. Admodum Rev. Pater Praepositus proposuit Venerabile Assessorium an fundationem in Lituania nempe in Staropol in Capitaneatu Praenensi apud Illustrissimos Comites Butleros debeat suscipere: quod propositum Venerabile Assessorium non solum acceptavit sed omnino obligavit, ut per totum orbem quantum potest Adm. Rev. P. Praeposito cultum Immaculatae Virginis Mariae procuretur et satagat promovere. 6to. Assignatum est, ut Fratri Josephi Wilkoszewski procuretur equus per commoditate ad serviendum communitati in oeconomicis. 7™°. Quoniam paucae Constitutiones Romanae in conventibus inveniantur et sunt magnae auctoritatis Romae, quapropter deci[di]t Venerabile Assessorium, ut conventus omnes contribuant, pro impraessione horummet Constitutionum. Romanae vero impraessionis serventur in archivo. [Sequuntur electiones officialium 48-50]. [ProtCor.50] Post Congregationem die lma Iulii in Vigilia Visitationis B. V. M. fuit Sessio Matutina 1. In qua invocato Spiritu Sancto renovatum fuit punctum in Capitulo anno 1734 statutum tenoris talis: "Quoniam in legibus RR. PP. Marianorum non reperitur, ut nominibus Patrum ac Fratrum non addatur cognomen proprium, ideo modo placuit Venerabili Assessorio ex communi consensu uti propriis cognominibus, quod modo benefactoribus magis placet"2. Quapropter moderna Congregatio omnibus PP. ac FF. ad notitiam deducit, ut se amplius non scribant a Sanctis, neque super oboedientialibus deide, sed propriis cognominibus se subscribant et hoc propter uniformitatem omnium. 2. Statutum est ut A. R. Praesidentes curent in suis ecclesiis promovere catechismum per studiosos ubi est studium, ubi vero non, per promotores confraternitatis aut alios Sacerdotes juniores, quod munus debent suscipere libenter propter amorem Dei et Proximi. Tempus autem praescribitur finita confessione paschali usque ad octobrem et hoc diebus Dominicis [51] ubi commode fieri potest
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==