Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)
vis vestigia horum tristium eventorum servantur. b) Tristis admodum et omnes catholicos vero afficiens dolore historia Macochi eiusque so- ciorum per totum mundum est divulgata et omnibus noti isti scelerati religiosi iam in carcere poenas luant. c) Adhuc remanet in monasterio unus indignus et etiam criminosus monachus, qui ut initiator meretur, sed gubernium civile facit difficultates, praeterea fundata admodum est persuasio, quod alii duo cum gubernio civili habeant indebitas relatio- nes et denuntiant reformationis conamina. d) Pater Reymann, sub cu- ius tristi prioratu illa scandala et crimina in lucem eruperant est in Au- stria. Ille adhuc est in relatione cum prioribus monachis. e) Pater Pius, qui magis instructus est et zelum habet expulsus ad spatium 5 anno- rum. f) Ex eis religiosis, qui in monasterio sunt: pater Weloński prior, senex, qui incapax est ad reformam tentandam. Si moritur prior, qui meliores sunt, non accipient, ut speratur, a gubernio confirmationem, ergo in peiorum manus totum regimen iterum cadere potest. Alii inca- paces sunt ad reformationem suscipiendam et introducendam. Generatim, iuxta verba Excellentissimi Domini, status monasterii est tristissimus. Ruina fere plena moralis, exceptis melioribus, qui nul- lum remedium efficax afferre possunt. Excellentissimus Dominus rogavit, ut huic monasterio, quod tanti momenti est pro toto Poloniae Regno et etiam universa Ecclesia, mo- nasterum, ubi Miraculosa Mater Dei colitur, nostra Congregatio auxi- lio veniret. Exceellentissimus Dominus promisit se pro viribus adiutu- rum esse nostra conamina. Matulewicz exposuit difficultates, quae praesertim essere po- ssunt: a) Futurumne est, ut religosi Paulini cum nostra Congregatione uniri consentiant? b) Nostrorum adhuc parvum numerum esse dixit atque de aliis difficultatibus collocutus est, sed conclusit: nostram Con- gregationem paratam esse tentare omnia et facere, ut Ecclesiae uti- lius inservire posset et speciali modo, ut Beatae Mariae Virgini in- servire possit et aliquid ad eius honorem defendendum et promo- vendum facere, nam sub B. M. V. Immaculata est nostra Congrega- tio et Beatam Virginem speciali modo veneratur. Matulewicz definitive has posuit conditiones: 1) Ut Excellentissimus Dominus totam rem cum Summo Pontifice et S. Congregatione Religosorum tractet. Excellentissimus Dominus di- xit se adhuc prius Rev. Patrem Ledóchowski S.I. consulturum, quae res admodum Matulewicz placuit. Beatus Georgius Matulewicz 476
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==