Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)

2) Nos, nostram Congregationem decisioni et ordinationibus S. Sedis esse obedituros. 3) Ut Excellentissimus Dominus totam rem cum Russiae et Poloniae Ordinariis loci tractet, ut illi consentiant impositum ponere et can- didatos, qui velint nostram Congregationem ingredi, ad nos mittere et specialiter mittere Czestochoviam eos qui ibi saluti proximorum navare velint. Matulewicz promisit Excellentissimo Domino, se curaturum esse, ut viri (sacerdotes) in nostram Congregationem mittantur, optime in via perfectionis edoceantur et etiam in aliis theologicis scientiis insti- tuantur, verbo, ut pro viribus quam optimam religiosam formationem accipiant. Excellentissimus Dominus profectus est Romam atque promisit ex hac urbe de tota re litteras mittere, item dixit se in Lourdes quoque pro- fecturum ut totam rem illam et negotium, quod ob difficultates etiam ex gubernii parte difficilem B. V. Mariae commendare. Item Matulewicz sub conditionem posuit, ut nostrae Constitutio- nes et tota vivendi ratio serventur atque tota organizatio et regimen, salvis eis paulinarum rebus, que non sunt essentiales, ut nomen pro Częstochoviae ceterique boni usus hae res mutatae non possunt, ob quibus non parvum refert: vestis, varii usus, ipsum nomen, modo Dei gloria eugeatur et B. V. Mariae debita veneratione prosequatur atque ipsa vita religiosa in toto vigore vigeat. In ceteris locis, praeter Często- choviam, nostra Congregatio omnia sua conservat. Diarium Friburgi Helvetiorum 31 VII 1911 – 19 IX 1912 477

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==