Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)
9 VIII. Exercitia spiritualia. Advenit I-mus Magnificus Rector Academiae Petropolitanae Ka- kowski Aleksander; invisit Matulewicz; collocutus est cum eo de Aca- demiae rebus nonullis. D-nus Bronikowski Casimirus tria vota simpli- cia annua professus est vespere hora 6.30 et fecit consueta iuramen- ta. Eadem die profectus est Varsaviam ad exercitia spiritualia ordinan- dis praedicanda. 10 VIII. D-nus Matulewicz professus est vota perpetua, quae sunt 29 augusti renovanda, nam adhuc desunt tres completi anni. Dies festus Sancti Laurentii. Renovarunt sua vota annua Bucys et Totoraitis. Pro- fessi sunt prima vota annua: Dvoranowski, Kudirka, Wojtkiewicz, Kul- wieć, Novicki. Hi omnes fecerunt quoque consueta iuramenta. Kosys sola prima vota annua prrofessus est, sine iuramentis, nam est frater laicus. Exercitia spiritualia continuebantur. Conferentia de Christi se- quela – idea essentiales ideae. 11 VIII. Finis exercitiorum spiritualium. Mane peregre iam profecti sunt Bucys et Totoraitis. Post meridiem peregre profectus est Kulwieć. Dnus Mroczek prima vota annua una cum iuramentis professus est. 12 VIII. Ordinem faciebant in domo hodie et sequentibus diebus. 13 VIII. Peregre profecti sunt: Dworanowski et Nowicki. 18 VIII. Toto tempore ultimis diebus inducebatur ordo in nostram do- mum et vitam. Hodie pofessus prima vota Dnus Wiśniewski. Vespere profectus est Wojtkiewicz in Lithuaniam, postea Varsaviam. 19 IX. Die 19 IX 1912 Excellentissimus Dominus Stanislaus Zdzito- wiecki, episcopus Calisiensis de Włocławek e Polonia, ex Russorum di- tione, inopinante in Friburgum advenit una cum sui Consistorii Rec- tore, Illustrissimo praelato D-no Owczarek, ut cum Matulewicz, supe- riore generali, de Częstochoviensi Monasterii restauratione et renova- tione spirituali ageret. Excellentissimus Dominus tristem huius monasterii statum exposu- it. a) Etiam praeterito tempore ibi collapsa erat disciplina et varia cri- mina eveniebant, quae tamen permanserunt occulta, nonnisi in archi- Diarium Friburgi Helvetiorum 31 VII 1911 – 19 IX 1912 475
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==