Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)
Sessionibus, quarum decisiones superius relatae sunt, aderant: Ma- tulewicz Georgius, Buczys Franciscus, Totoraitis Joannes, Dworanow- ski Vincentius, Wojtkiewicz Josephus, Kudirka Feliks, Bronikowski Ca- simirus, Wiśniewski Marianus, Novicki Justinus, Kulwieć Leo. 2 VIII. Formalem sessionem habuimus, in qua decisiones, quae in pra- ecedentibus sessionibus statutae erant, approbata sunt atque a secre- tario in Libro protocollorum conscriptae et ab omnibus praesbyteris subscriptae. Sessionem quoque habuimus de novitiis, eorum indole et admissione, ei adstabant omnes professi. Dnus Jurgutis declaravit se nondum posse nostram Congregatio- nem ingredi ob varias causas et ob timorem, ne suae opiniones nimis a nostris differant. Profectus est a nobis circa h. 4 post meridiem. Deo adiuvante capellam iam instituere et adornare potuimus. Hora 8 vespere exercitia spiritualia incepimus. Conferentia: Idea exercitio- rum spiritualium, modus, utilitas. 3 VIII. Primam Missam in capella celebravit Matulewicz pro omni- bus nostris benefactoribus, eis praesertim, qui ad capellam adornan- dam nos adiuvarent. Exercitia spiritualia: primus dies dirigit Matule- wicz iuxta Bellecium. Conferentia: Necesse est, ut Deus sit omnia in nostra vita. S. Paulus Apostolus exemplar hominis dediti Deo et salu- ti animarum. 4 VIII. Exercitia spiritualia. Conferentia: De causis nostrorum pecca- torum et casuum in peccata. Dnus Bistras: profectus est in Lithuaniam ad expedienda gravia ne- gotia sua et ad sese paulisper recomendare. 5 VIII. Exercitia spiritualia continuantur. Conferentia: de reparanda vita et de componendo ordine vitae. 6 VIII. Exercitia spiritualia. Conferentia De vocatione Apostolorum. 7 VIII. Execitia spiritualia. Conferentia. De tendentia ad perfectionem. 8 VIII. Exercitia spiritualia. Conferentia: de zelo. Beatus Georgius Matulewicz 474
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==