Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)
XV. De usu potuum alcoholicorum. 1) Ne unmquam ipsi inter se his potibus utantur in suis comestioni- bus. 2) Omnes tendant ad abstinentiam servandam, etiam in relationibus cum aliis, nisi prudentia et bene ordinata caritas aliter suadeant. Sed etiam tunc ne sumant istos potus, nisi quasi quadam necessi- tate coacti. De cetero quomodo in hisce rebus agendum sit in di- versis circumstantiis, usus vitae docebit, atque postea de hisce In- structiones componuntur. XVI. De spiritu paupertatis servando. Ne quid superflui irrepat et omnia spiritui paupertatis et honesta- tis conveniant, praesertim locales paepositi curant. XVII. Utile erit et optandum est, ut aliquis PP. Jesuitarum, Benedicti- norum vel alicuius Congregationum novitiatum visitari possit. XVIII. Fratres inter se frequentes relationes, saltem per litteras foveant, sed caveant, ne in eis personarum inutilem mentionem faciant neve epistulas periculosas apud se inutiliter servent. XIX. Quandoque minus periti fratres praecavendi sunt ne cum quibus- dam extraneis inutiles et periculosas familiaritates connectant. XX. Utile eri, ut triennales relationes, que Sacrae Congr. praesentari debent, non tantum per litteras sed etiam personaliter a Superiore vel aliquo alio electo fratre peragantur. XXI. Praeprimis omnis cura impendenda est, ut candidati, qui nostram Congregationem ingrediantur, omni quo poterunt meliore modo tum quo ad spiritum, tum quo ad cetera educentur et ad serviendum Deo et hominibus praeparentur. 1 VIII. Advenit hospes Dnus Ladislaus Jurgutis. Multum collocutus est cum Matulewicz de obiectionibus, quae nobis fiunt tum e parte natio- nalistarum, tum alienorum. Wojtkiewicz fuit in Ordinariatu atque in sriptis accepit permissio- nem ad capellam instituendam. Diarium Friburgi Helvetiorum 31 VII 1911 – 19 IX 1912 473
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==