Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)
X. De relatione triennali, quae Sacrae Congregationi Regularium dan- da est. Quisque notet, quae extra consueta sua officia peragit, ut ex eis illa relatio componi possit. XI. De Instructionibus. Matulewicz retulit: 1) Generalem partem iam esse compositam. Eam perlegerunt quoque Dni Bucys et Totoraitis et probaverunt. 2) Quod patet et quedam materia necessaria formationem novitiorum spectat, quaedam sunt praeparata et quedam materia necessaria col- lecta. Matulewicz sperat eam partem anno curente absolutum iri. 3) Omnes hortantur, ut quae usu et experientia didicerint notent, ut postea Instructiones componi queant. XII. De recreationibus. Curandum est, ut meliore ac meliore modo, non obstantibus diffi- cultatibus ab horti vel specialis cubiculi penuriam ut communes deam- bulationes fiant et cetera cuiusmodi ad fovendam vitam communem. XIII. De nationalibus relationibus in nostra Congregatione longe et late actum est anni huius decursu et nunc temporis. Instructiones confec- tae sunt, que nunc probantur. XIV. De difficultatibus, quae nostrae Congregationi ab aliis ponuntur, de obiectionibus, quae moveantur et cet. 1) Ne animo cadant, sed eo magis spiritu Christi et Ecclesiae anima- ri studeant atque indefesse ad Dei gloriam promovendam et ani- marum salutem laborent pro eis nec illos obstructiones spargeant Deum orent. 2) Ne se defendere nimis curent, potius ad obiectiones taceant. Suum vero laborem pacificum et positivum continuent et bonis operibus atque vitae honestate obiectionum inanitatem ostendere curent. Ma- lum in bono vinceant. 3) Ne ob varias obiectiones et impugnationes a recto tramite, qui Chri- sti Evangelio et Ecclesiasticis legibus indicatur deflectant. Ad Christi pariter atque Apostolorum exemplum et vitam in his omnibu attendant atque ibi solamen et fortitudinem quaerant. Beatus Georgius Matulewicz 472
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==