Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)
Ex ceteris gravioribus negotiis tractabamus una vice quomodo age- re oporteat, cum quis in nostros invehitur, vel etiam calumnias spargit, falso accusat, vgr. de modernismo et alia huiuscemodi. Cavendum est, ne irascatur, aequilibrum perdat, opera sua negli- gat, item ne polemicam acrem aliquam incipat in ephemeridibus vel alio modo. Sed tacendum est et suum opus continuandum atque oran- dum. Optimum est remedium contra eiusmodi invectivas, si episcopi certiores redduntur de eis, quae agimus item Sacra Congregatio. Sem- per curandum est, ut cum Episcopis arctiorem nexum habeamus ut illi sciant de nostris laboribus. 24 XII. Die 24 decembris peregimus Vigiliam Nativitatis Domini No- stri Jesu. Instituimus Cenam, cuius tempore cantabantur piae cantile- nae de Nativitate Domini. Communiter in capella Matutinum et Lau- des absolvimus. Media nocte celebravimus Missam post propriam Ce- nam, quidam e Polonis profecti sunt ad suos compatriotas, ad frangen- dum panem simul, ut fieri solet in his regionibus, item nonnulli e Li- thuanis ad Lithuanos. 25 XII. Nativitas Domini. In communitate Vesperas cantavimus et be- nedictionem cum Sanctissimo Sacramento habuimus. Vespere venit ad exercitia spiritualia peragenda quinque dierum Dominus Leo Bystras, studens medicinae ex Universitate Genevensi, oriundus e Lithuania (Li- pava), ubi gymnasium absolvit. Voluit serio deliberare de sua vocatio- ne. Exercitia dirigebat Matulewicz. 26 XII. Matulewicz et Wojtkiewicz apud Rev. Dnum Patrem Zapletal OP fuerunt ad gratulandum et ad colloquendum de Convictu nostro eiusque relatione ad Facultatem Theologicam et Universitatem. Decla- ravimus, nos paratos esse omnibus, quae Universitas exigit, satisface- re, nam nostri sodales sunt immatriculati ut studentes. Zapletal pro- ponebat, ut nos velimus esse solummodo domus studiorum et depen- dere ab auctoritate solo Episcopi. Nos explicavimus: a) nos relate ad Auctoritates Ecclesiasticas pra- ecestitisse ea quae erant necessaria ergo sub hoc respectu omnia esse in ordine. b) quoad propositum Patris Zapletal nobis est res omnino indiferens vocari domus studiorum vel convictus. Agitur solummodo de sororibus, quae sunt proprietariae Convictus ergo si convictus iura Beatus Georgius Matulewicz 458
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==