Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)

perdit, sorores inde damnum accipere possunt; nam nos non sumus solum nisi convictores. Postea fieri potest, ut valedicamus convictui Canisianum. Rev. P. Zapletal [proponebat], totam rem esse relinquen- dam in eo statu ut est, donec quae difficultates consurgant. Promisit tunc temporis de tota re nos certiores reddere. Ut iam ab aliis cognovimus antea et ex colloqio cum P. Zapletal apparuit, nescio quid e nostra parte timet Universitas. Quidam Domi- nus, ut relatum est pro modernista habuit Matulewicz qui potest iu- xta eius suppositivum falso educare tum et hoc modo damnum Uni- versitati afferre – inepti rumores et suspiciones. Dnus Bronikowski Zurich profectus est ad suum consanguineum aegrotum invisendum et ab eo confessionem excipiendam. 31 XII. Vesperas decantavimus. Vespere benedictionem cum Sanctis- simo instituimus et decantavimus Te Deum. Disputationem theologicam de argumento exsistentiae Dei institu- imus: defendens – Mroczek, opponentes – Wiśniewski et Płokarz. 1912 annus 1 I. Vesperae et benedictio cum Sanctissimo. Dnus Bystras, absolutis exercitiis, profectus est Genevam. Elegit statum clericalem et statuit probari per aliquod tempus, ut cognoscat suam vocationem in nostram Congregationem. Statuit, expeditis rebus suis Genevae redire ad nos in convictum. Lithuani quidam sacerdotes et clerici rogaverunt D-num Matule- wicz ut exercitia spiritualia pro eis constituat et dirigat. Matulewicz li- benter suum consensum praebuit, sed ea conditione, ut ab suorum Co- nvictus directoribus ad id licentiam obtineant. Director Convictus no- luit id eis permittere voluit ut cum ceteris convictoribus simul exerci- tia spiritualia absolvant. 4 I. Deambulatio longior. Vespere sessio. Collocuti sumus de tuenda Summi Pontificis auctoritate ubique eiusque decretorum. Nam insanus quidam criticismus apparet quandoque, non modo ex parte laicorum sed etiam clericorum respectu decretorum et ordinationum Sanctae Se- dis. Id conspicitur praesertim in Russia, sed etiam inter alios. Nostris Diarium Friburgi Helvetiorum 31 VII 1911 – 19 IX 1912 459

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==